« De terris apud Guillonvillam, que sunt ad anniversarium Nicolai Haudrici, cantoris Parisiensis. »
- A Original en parchemin. Arch. dép. Eure-et-Loir, G 2733 (ancienne cote : fonds du Chapitre, carton CVI, B, 1).
- a Cartulaire de Notre-Dame de Chartres, éd. Eugène de Lépinois et Lucien Merlet, Chartres, 1862.
« Universis presentes litteras inspecturis, magister Milo de
Castellione, canonicus Carnotensis, percipiens
prebendam suam apud Rebolinum et
Guillonvillam, salutem in Domino.
Noverint universi quod Herbertus de Belsia et Ysabella, ejus uxor, Clemens
de Loche et Agnes, ejus
uxor, Girardus, major
Barjoville, et Christiana, ejus uxor, Andreas de
Belsia, et Laurencius et
Bartholomeus, ipsius filii et
Petronille, quasdam terras sitas apud
Guillonvillam cum fructibus earum, circa viginti septem
sextaria seminis continentes, cum quodam edificio sito
Guillonville prout se comportat, et curia juxta
edificium, et viridario et oschia sita retro dictum edificium, cum appendiciis
eorum, in quibus terris ecclesia Beate-Marie Carnotensis
habet campipartem cum debitis costumis, vendiderunt magistro Johanni Lamberti, canonico
Carnotensi, pro precio quadraginta
quinque librarum carnotensium1.....
Prenominatus autem magister Johannes emit res predictas
nomine venerabilis viri Nicholai, cantoris
Parisiensis2
; qui magister Johannes, nomine ejusdem cantoris, concessit
et dedit easdem res Capitulo Carnotensi, ad habendum post
mortem cantoris supradicti, et ad percipiendum ab eodem Capitulo fructus dictarum
rerum et proventus, annuatim, post mortem ipsius cantoris, et ad distribuendum
illos fructus et proventus, annuatim, tempore quo fiet anniversarium ejusdem
cantoris et parentum suorum, canonicis Carnotensibus quos
dicto anniversario constiterit interesse.....
Actum