« Super dono pastuum de Vovis, » facto a majore.
- B Bibl. nat. de France, carton 28: Livre des Privilèges de l'église de Chartres, p. 66 et 28 bis, fol. 30r°.
- a Cartulaire de Notre-Dame de Chartres, éd. Eugène de Lépinois et Lucien Merlet, Chartres, 1862.
« Ego Gaufridus, Dei
gracia, Carnotensis episcopus, apostolice sedis
legatus, omnibus Dei fidelibus ad quorum noticiam presens cartula
producetur, notum fieri volo quod Hugo,
major de Vovis, et filius ejus
Gauterius, spontanei venientes in capitulum sancte
Carnotensis ecclesie, me presente et multis personis et
canonicis ejusdem ecclesie, necnon et laicis quam plurimis quorum nomina
subscripta sunt, dederunt et concesserunt in perpetuum, absque omni penitus
calumpnia deinceps et reclamatione, omnes integre pastus de majoria
Vovarum ; et hoc ipsum donum filia predicti
Hugonis Vulpilla concessit1.
Quedam vero alia filia ipsius majoris, nomine Falca, que
tunc gravida erat ad partum et que tunc equitare non poterat, in presentia
canonicorum nostrorum, hoc ipsum donum postea libens concessit.
Quidam autem venerabilis frater ejusdem ecclesie nostre qui hoc donum fecerat,
prelocutus dominus Zacharias, decanus
ipsius ecclesie, dedit predicto majori viginti libras
carnotensium pro predicto dono, et pastus illos supradicte majorie omnes, cum sua
integritate, assensu nostro et tocius Capituli nostri, dedit, concessit, disposuit
et assignavit specialiter usui illorum canonicorum qui ad matutinas surgerent et
misse dominice celebrationi interessent.
Tum vero nos peticioni, tam clericorum nostrorum quam predicti majoris,
postulantium ut donum illud auctoritate nostra confirmaremus, annuentes, eo ordine
quo prolocutum et factum fuit ante nos, ipsum donum scripto mandavimus, et
auctoritate nostra confirmavimus, et sigilli nostri impressione munivimus, et
presenti carte cum sigillo nostro sigillum beatissime virginis
Marie, assentiente et postulante Capitulo sancte
ecclesie nostre, annecti precepimus2.
Si qua vero, quod absit, ecclesiastica secularisve persona, etc......
Testes hujus doni, qui viderunt et audierunt, venerabiles fratres nostri : Zacharias, sancte
Carnotensis ecclesie decanus ; Salomon, precentor ; Hugo, succentor ; Goslenus, prepositus ; Henricus, prepositus ; Paganus, archidiaconus, et omne Capitulum.
Interfuerunt et alii testes homines laici : Girardus
Avesgoth ; Bodardus de Iselers ; Hugo
de Gaisvilla ; Gauterius de Loesvilla ;
Rainaldus Vitalis ; Vitalis Algardi ;
Gilo Belot ; Fulcherius de Fresnaico ;
Gervasius, major ; Ernaudus, salinarius ; Radulfus
Ardea ; Beroldus de Offunvilla ; Herbertus, miles de
Dalleomonte ; Bernerius
Herberti ; Garinus Morardi ; Gosbertus
Achath ; Julduinus Herberti Envissent ;
Richardus Allec ; Goscelinus de
Freenvilla ; Ivo de Freenvilla ; Gaufridus de Monasteriis, major de
Trisiaco ; Garinus de Free ;
Symon de Belevilla ; Villanus de
Monasteriis ; Adam Allec3, et alii quamplures.
Insuper autem tam futuris quam presentibus notificare volumus quod Capitulum
nostrum c solidos qui deerant ad emptionem istam de communi
supplevit.
Factum est hoc