Carta Ivonis, episcopi Carnotensis, « de una carruca terre que dicitur terra Sancte Marie, que est super rivulum qui dicitur Thiro. »
- B Arch. dép. Eure-et-Loir, H 1374 (ancienne cote : cartulaire de l'abbaye de Thiron, fol. 2v°).
- a Cartulaire de Notre-Dame de Chartres, éd. Eugène de Lépinois et Lucien Merlet, Chartres, 1862.
« In nomine sancte et individue Trinitatis, ego Ivo, Carnotensis ecclesie humilis
minister, et Arnaudus decanus,
necnon commune capitulum Beate Marie, notum volumus fieri
omnibus tam futuris quam presentibus quod donnus
Bernardus1,
venerabilis abbas, cum grege sibi commisso, parvitatem nostram humiliter adierunt,
petentes ut eis concederemus carrucatam unam terre de terra Beate
Marie, que est super rivulum qui dicitur
Tiro, infra Gardiensem parrochiam,
ad edificandum monasterium et claustrum et cetera usui fratrum necessaria.
Quorum petitio quia digna impetracione et multis profutura et nostre honestati et
eorum utilitati convenire visa est, dono eis predictam terram, quietam et immunem
a synodo et circada, ab omni etiam consuetudine, ab omni exactione, perpetualiter
habendam concessimus, salva obedientia que episcopo et capitulo debetur.
Ut autem per succedentia tempora firmiter et stabile hoc donum maneat, presenti
scripto mandavimus et signis manibus nostris factis roboravimus.
+ Signum Ivonis,
Carnotensis episcopi.
+ Signum Arnaudi, decani.
+ Signum Gerogii, cantoris.
— Signum Hugonis, subdecani.
+ Signum Garini, subcentoris.
+ Signum Ansgerii, archidiaconi.
+ Signum Galterii, archidiaconi2.
+ Signum Goslini, archidiaconi.
+ Signum Raimbaudi, archidiaconi.
+ Signum Landrici, archidiaconi.
+ Signum Odonis, archidiaconi.
+ Signum Gaufredi, prepositi.
+ Signum Haimerici, prepositi.
+ Signum Seranni, prepositi.
+ Signum Hugonis, prepositi3.
+ Signum Ebraldi, capicerii4.
+ Signum Radulfi, camerarii.
+ Signum Stephani, abbatis
Sancti-Johannis.
+ Signum presbiterorum Haimonis,
Hugonis, Ricardi,
Galterii, Garini,
Rainodi.
+ Signum Hugonis de Sancto-Andrea.
Data Carnoti, per manum Vulgrini, cancellarii,