« De acquisitione Philippi Morehier apud Menvoisin, tribus anniversariis. »
- A Double original en parchemin. Arch. dép. d'Eure-et-Loir, G 1459 (ancienne cote : fonds du Chapitre, carton LXVII, B, 15).
- B Bibl. nat. de France, carton 28: Livre des Privilèges de l'église de Chartres bis, fol. 78 v°.
- a Cartulaire de Notre-Dame de Chartres, éd. Eugène de Lépinois et Lucien Merlet, Chartres, 1862.
« Willermus, decanus, et universitas
Capituli Carnotensis, universis Christi fidelibus presentes
litteras inspecturis, salutem in omnium Salvatore.
Ad universorum noticiam scripto presenti volumus pervenire quod Johannes, major de Menvesin,
duos trituratores et cetera omnia que habebat in granica de
Menvesin, excepta una mina avene quam retinuit pro
submonitione saccorum, et preterea custodiam pratorum de
Mentenon et de Boignevilla que
sunt ecclesie Carnotensis, et omnino quicquid in eisdem
habebat, nobis in perpetuum vendidit et quitavit1, pro viginti libris monete carnotensis, quas dilectus
frater et concanonicus noster Philippus Morehers nobis donans
ei solvit pro nobis.
Dictus autem Philippus, de voluntate et assensu nostro
communi, quandocumque apud Menvesin prebendam suam
percipiet, acquisita illa tenebit, reddendo proinde nobis, singulis annis, decem
solidos in die obitus patris sui Garnerii Moreher, ad opus
anniversarii ejusdem, quod celebrare debemus, duplicatis eo die, dum idem
Philippus vixerit, Matutinarum stipendiis.
Quando autem prebendam suam in loco illo non percipiet, quicumque prebendas suas
ibi habuerint, pro predictis acquisitis que tenebunt, triginta solidos,
singulis annis, reddere tenebuntur, ex quibus decem solidi predicti, obitus die,
ad usum predictum, reliqui autem viginti solidi,