« Quod Theobaldus, comes Blesensis, recognovit quod ipse nichil juris habebat in Bussiaco-Episcopi. »
- B Bibl. nat. de France, carton 28: Livre des Privilèges de l'église de Chartres, p. 76 et 28 bis, fol. 34 v°.
- a Cartulaire de Notre-Dame de Chartres, éd. Eugène de Lépinois et Lucien Merlet, Chartres, 1862.
« In nomine sancte et individue Trinitatis, amen.
Quoniam omnes Dei fideles a pervasione rei alterius christiane cohibet regula
discipline, et summa iniquitas est preripere bona venerabilibus personis et locis
deputata, iccirco ego Theobaldus1, Blesensis comes,
regni Francie procurator, ad noticiam tam futurorum
quam presentium scripto mandare curavi quod dictum erat mihi terram de
Bussiaco esse de feodo meo.
Perinde causam movens in curia regis Ludovici de eadem terra
contra episcopum Carnotensem
Robertum, conventus a rege et adjuratus per
fidelitatem ei debitam ne vexarem episcopum et ecclesiam, si non cognoscerem in
illa terra jus meum infra terminum placiti, per multam et diutinam inquisitionem a
fidelibus meis et hominibus et servientibus edoctus, nullum ibi reperiens jus
meum, eandem terram ad jus Carnotensis episcopi pertinere
cognovi.
Cum igitur,