« Carta Capituli de donatione hospitum de Lonvillario. »
- A Chirographe original en parchemin. Arch. dép. Eure-et-Loir, G 1458 (ancienne cote : fonds du Chapitre, carton LVIII, E, 1).
- B Bibl. nat. de France, carton 28: Livre des Privilèges de l'église de Chartres, p. 89 et 28 bis, fol. 41 r°.
- a Cartulaire de Notre-Dame de Chartres, éd. Eugène de Lépinois et Lucien Merlet, Chartres, 1862.
« Quoniam que in tempore fiunt lege temporis cito pretereunt et a memoria dilabuntur, antiquorum viva discretio negociorum formulas litterarum monumentis tradere consuevit ; deprehendit enim litterarum beneficio posse fragilis memorie defectibus subveniri. Ad exemplar igitur nostrorum patrum utile et imitandum, nos quoque, presentium tam quam futurorum, noticie tradere curamus quod canonici Sancti-Vincentii-de-Bosco1 ecclesie Carnotensi hospites de Lonvillario, quos diu tenuerant, réliquerunt. Id autem concesserunt et dederunt, pro remedio animarum suarum, domini ejusdem ville Baldricus et Raherius, frater ejus, et filii Baldrici Stephanus, Willelmus, Vivianus de Bursariis de cujus feodo res manebat, Hugo Gervasii de Castello-Novo2. Predictorum autem virorum rogatu, Beate-Marie Carnotensis canonici hospites pretaxatos Willelmo filio Baldrici, cum unius substitucione heredis, concesserunt ; hoc videlicet pacto quod singulis annis singuli hospites xviii denarios redderent, et si hospites illi sibi invicem forisfacerent, vel alii, per manum predicti Willelmi vel servientis ejus, consilio tamen Capituli, emendaretur. Hoc autem diffinitum est, Baldrico vivente, in capitulo Sancte-Marie, Gosleno episcopo presente3. Post mortem vero Baldrici, Philippus, filius ejus, cui terram concesserat assensu Willelmi fratris ejus, qui Willelmus major natu erat, Philippus, inquam, prefinitam elaboravit frangere constitutionem. Revocatus autem postea, tum per justiciam ecclesie, tum per judicium, factam a patre suo concessit donationem ; et in signum infrangibilis donationis ipse et Willelmus frater super altare cultellum, coram dominis ecclesie, confregerunt. Hoc autem iterum factum est in capitulo, anno ab incarnatione Domini MºCºLºIXº, regnante Lodovico, Roberto sancte sedis episcopo, presente Ivone, decano ; Hugone, precentore ; Hugone, subdecano ; Roberto, succentore ; Pagano, archidiacono ; Odone, preposito ; Gaufrido, preposito ; Raherio, preposito ; Odone, presbitero ; Milone, presbitero, et aliis tam diaconis quam subdiaconis ; presentibus : Huberto Chotart4, Ernaudo de Poncellis, Gisleberto de Tardeis5, Ernaudo de Folieto, Garino de Galardone, Amarrico Goaudi, Guidone de Crechis, Gervasio de Brueria. »