De jure cantoris super stalla ecclesie Carnotensis.
- B Vidimus original en parchemin de 1472. Arch. dép. Eure-et-Loir, G 743 (ancienne cote : fonds du Chapitre, carton XI ter, A, 2).
- a Cartulaire de Notre-Dame de Chartres, éd. Eugène de Lépinois et Lucien Merlet, Chartres, 1862.
« B[artholomeus], decanus, et universitas Capituli Carnotensis, universis presentis scripti noticiam habituris, salutem in Domino. Noverit universitas vestra quod nos, in choro nostre ecclesie nova stalla forme insolite nova dispositione ponentes, jura cantoris nostri per cuncta volumus salva et integra permanere, ex quibus unum duximus presentibus litteris exprimendum, quod tale est : Cum tantum duos de ecclesia nostra habeat Capitulum installare, decanum scilicet et cantorem, cantor idem, de jure proprie dignitatis, omnes habet alios, tam personas quam simplices canonicos et omnes non canonicos installare, sive installare de novo, sive a stallo in stallum, vel ab una parte chori in alteram transferantur. Quociens igitur cantor in choro nostro, secundum ecclesie nostre consuetudinem, installat aliquem, sive de novo, sive, ut dictum est, transferendo a stallo in stallum, quando ei hoc licet de consuetudine, potest, si sit persona inter personas, si simplex canonicus inter simplices canonicos, si non canonicus inter non canonicos, primum vel ultimum vel quorumlibet duorum medium, pro sue voluntatis arbitrio, allocare, nonobstante situ vel forma stallorum seu aliquo quod ad situm vel formam pertineat eorumdem, salvo tamen jure quorumdam certa stalla in choro habencium, videlicet decani, subdecani, succentoris, cancellarii, majoris archidiaconi, capicerii et camerarii, quibus alia stalla cantor assignare non potest quam ea que ipsi obtinent de jure proprie dignitatis, videlicet quod subdecanus semper debet esse tercius a decano, qui primus est ex illa parte chori que est dextra ingredientibus ; major archidiaconus semper eorum medius ; camerarius semper in angulo ex eadem parte chori ; succentor ex altera parte chori semper secundus vel tercius a cantore, ita quod potest cantor, si voluerit, unam ex aliis personis locare mediam inter se et succentorem ; cancellario vero semper angulus ex eadem parte chori, et capicerio semper extremus in grandi statu locus debetur. Notandum etiam quod bene licet cantori personam aliquam, si non sit dyaconus, installare in statu alio quam in grandi, et tunc debet ei primum locum ante omnes canonicos assignare. Preterea notandum est quod non potest cantor inter duas personas immediate installatas aliquem qui non sit persona nostre ecclesie, nec inter duos canonicos aliquem non canonicum, nec inter duos non canonicos aliquem canonicum allocare : in hiis et in aliis omnibus jus ipsius cantoris et nostrum omnium volumus et concedimus penitus esse salvum. In cujus rei memoriam et testimonium, presentes litteras eidem cantori nostro dedimus sigilli nostri munimine roboratas. Datum anno gracie millesimo CCº vicesimo, mense januario. »