Carta Ludovici, Francorum regis, « ne a Puteacensibus dominis aliqua gravamina ecclesie Carnotensi inferantur. »
- B Bibl. nat. de France, carton 28: Livre des Privilèges de l'église de Chartres, p. 36; et carton 28 bis, fol. 15r°.
- a Cartulaire de Notre-Dame de Chartres, éd. Eugène de Lépinois et Lucien Merlet, Chartres, 1862.
« In nomine sancte et individue Trinitatis, Patris et Filii et Spiritus Sancti,
amen.
Moribus docemur et legibus quod regni gubernacula regibus ad hoc commissa sunt ut
primum bene se gerant, deinde regalium et legalium mandatorum contemptores gladio
ultore coherceant ; quatinus quod pontificalis auctoritas non sufficit adimplere
per sermonem doctrine, hoc perficere studeat regia potestas per severitatem
discipline.
Quod ego Ludovicus, Dei
gracia, Francorum rex, ab interpretibus
scripturarum audiens, et pro gracia michi divinitus collata intelligens,
admonitionibus et consilio episcoporum regni nostri, statui apud me ut speciali
privilegio possessiones ecclesiarum et monasteriorum sub tuitionem regie
protectionis susciperem et ab oppressionibus et injustis occasionibus in perpetuum
liberarem.
Non enim res humane aliter tute et incolumes esse possunt nisi cum in unum
conveniunt ad earum defensionem et jus regium et auctoritas sancta pontificum.
Inde est quod municipium quoddam1, in
Aurelianensi episcopatu situm, presenti
anno destruximus, propter insupportabilem et execrabilem maliciam quam exercebant
dominatores ejusdem municipii et eorum ministri in possessionibus sanctorum
locorum, que nullo rigore ecclesiastice discipline poterat coherceri.
Nos itaque, Dei misericordia preveniente et subsequente, huic malicie cohercende
supremam imposuimus manum, ad correctionem omnium secuturorum, destructionem
predicti manucipii in perpetuum reliquimus monimentum.
De cetero superest ut quod, Deo prosperante, felici successu incepimus non
dissimili fine concludere studeamus, et, ad peticionem ecclesiarum seu
monasteriorum, libertatem et immunitatem prediorum eorumdem diu vexatam, a
Puteacensibus dominis oppressam2, in debitum statum principali nostra pietate
reformemus.
Nominatim ergo, propter reverentiam beate
Marie et beati
Petri apostoli, in prediis
Carnotensis ecclesie tam episcopalibus quam canonicalibus
et prediis monasterii Beati-Petri apostoli, pretaxatas
oppressiones funditus abolemus, ut, neque sub nomine nostre regie majestatis neque
sub nomine alicujus alterius potestatis, alique angarie vel violentie ingerantur,
nulle exactiones, nulle gravamina ingerantur, sed omnis eorumdem utilitas usibus
eorum tantum proficiat pro quorum sustentatione sacratis locis predicta predia
fidelium collatione sunt concessa et predecessorum nostrorum astipulatione
confirmata.
Hoc per succedentia tempora illibatum manere precipimus, hoc pragmatica nostra
sanctione firmamus, et mandati nostri contemptores ac violatores centum
librarum auri exactione multandos esse constituimus.
Ad hec, ut testatior sit nostra constitutio, metropolitanis et eorum suffraganeis
concedimus ut pretaxatos decreti nostri contemptores et in hoc majestatem regiam
minuentes, tandiu a liminibus ecclesie extorres faciant quousque ad plenum
satisfactionis remedium confugiant.
Actum Aurelianis, in palatio,
publice,