« De quadam pace, facta inter Capitulum et Raherium de Montiniaco. »
B Bibl. nat. de France, carton 28 bis: Livre des Privilèges de l'église
de Chartres, fol. 95 v°.
a Cartulaire de Notre-Dame de Chartres, éd. Eugène de
Lépinois et Lucien Merlet, Chartres, 1862.
D'après a.
« Ego Wuillelmus, Dei
gracia, Senonensis archiepiscopus et apostolice
sedis legatus, notum fieri volo presentibus et futuris contencionem
quandam, que inter canonicos Beate-Marie Carnotensis matris
ecclesie et Raherium de Montiniaco diu duraverat, coram nobis
decisam et transactione que infra scribitur terminatam.
Concesserat et in perpetuum donaverat Odo et filius ejus Raherius1 canonicis decimam et primicias tocius
Gaudi-Thesaurarii, a vado Tronelli
usque ad propriam terram Oigniaci, et tocius juvenis foreste,
cum crescentiis suis.
Quia vero predictus Raherius, predicti
Odonis filius, huic concessioni et dono, tempore
nostro, in quibusdam contrarius, in quibusdam consentiens erat, ipsum et
canonicos, in presentia nostra, compositione que sequitur in idem fecimus
consentire.
In territorio Nove-Fontenelle canonici primicias et
decimas ex integro percipient, sicut et ante diem transactionis hujus, sine
contradictione aliqua, percipere soliti erant2.
Illud et adjiciendum est quod Raherius vel ejus successor,
pro censu de Fontenella, singulis annis, xx
solidos, in festo sancti Remigii, canonicis
Beate-Marie persolvet.
In ceteris autem locis qui infra predictos terminos continentur, terragium3 simul et decima per campipartiarium Raherii et successoris ipsius, qui
fidelitatem, singulis annis, canonicis jurabit, in unam grangiam, vel, si una non
sufficiat, in duas, competentibus locis, constructas, congerentur, ut, trituratis
messibus, terciam partem tam grani quam straminis habeant, reliquas duas
Raherius aut successor ejus sibi tollat ; et, ad
edificationem grangie, cum res ad ipsos devenerit, canonici terciam partem
mittent, Raherius vel successor ejus duas.
Licebit autem canonicis, si voluerint, servientem proprium ibi habere, qui partem
eorum custodiat et fidelitatem Raherio, si exegerit,
faciat.
Hanc autem terciam partem suam canonici Raherio clerico, predicti Raherii
filio, sub annua pensione duorum modiorum annone, in vita sua concesserunt,
ita ut modium hibernagii et modium avene canonicis persolvat.
Post decessum autem Raherii clerici, de tercia parte sua
canonici, secundum predictas conditiones, quod voluerint facient.
Fiet autem in loco competenti ecclesia et cimiterium, cui ecclesie presbyter de
Fontenella, per se vel per capellanum suum,
deserviet.
Decedente autem presbytero de Fontenella, alius in
ecclesia nova illa, per manum Raherii clerici, si facultas
ecclesie suppetat, substituetur.
Si vero superstes non fuerit, predicti canonici predictam ecclesiam cuicumque
voluerint assignabunt.
Sciendum est quod si quis in illo cimiterio, vel in grangia canonicorum et
Raherii, excessum fecerit qui ad ecclesiasticam pertineat
censuram, episcopus et canonici condignam inde faciant vindictam.
Supradicte compositioni curavimus adjicere quatinus, si canonici adversus
Templarios de Arevilla, in territorio prenominato,
aliquid acquisierint, acquisitio illa dimidia erit canonicorum et dimidia
Raherii clerici.
Ut autem predicta compositio inviolabiliter et inconcussa conservetur, scriptis
eam mandari fecimus et sigilli nostri auctoritate communire curavimus.
Actum Carnoti, in palatio episcopali, anno ab incarnatione
Domini MºCºLXºIXº, astantibus personis
Carnotensis ecclesie et aliis quampluribus quorum nomina
notare duximus, videlicet : Gaufrido,
decano ; Amalrico, cantore ;
Gisleberto, subdecano ; Richerio, succentore ; Milone, archidiacono ; Roberto, cancellario ; Ernaldo, archidiacono ; Roberto, archidiacono ; Gaufrido, preposito ; Raherio, preposito ; Fulcherio, sacerdote ; Herberto, sacerdote ; Willelmo de
Novigento ; Gaufrido Bonello ;
Gisleberto de Fontanis ; Roberto Pajot
; Balduino de Charisi ; Nicolao
Subdecani ; Aucherio Cancellarii ;
Raherio de Montiniaco ; Odone, filio ejus4 ; Raherio,
clerico ; Willelmo Fremillum ; Bernardo
Decano5. »