« Hee sunt littere de decima que est apud Tovi, quam adquisivit dominus Garinus Camerarii, ad anniversarium karissimi avunculi sui. »
- A1 Chirographe en parchemin scellé. Arch. dép. Eure-et-Loir, RES 24 (ancienne cote : fonds du Chapitre, carton LXVII, B, 7).
- A2 Chirographe en parchemin scellé. Arch. dép. Eure-et-Loir, RES 25 (ancienne cote : fonds du Chapitre, carton LXVII, B, 7).
- a Cartulaire de Notre-Dame de Chartres, éd. Eugène de Lépinois et Lucien Merlet, Chartres, 1862.
« Willelmus, decanus, et universitas
Capituli Carnotensis, omnibus presentis scripti noticiam
habituris, salutem in eterne salutis auctore.
Noveritis quod Garinus de Tuivi, clericus, remedio et saluti
anime sue et antecessorum suorum providens in futurum, dedit in elemosina et
concessit, cum assensu et unanimi voluntate parentum suorum, Capitulo
Beate-Marie Carnotensis totam suam decimam quam apud
Toivi habebat, cum decima terre illius quam dominus
Guido de Levees ab ipso Garino emerat,
que antea nunquam fuerat decimata, hanc donationem concedentibus et approbantibus
domina Ysavia de Neron, et heredibus suis, et
Andrea, filio suo primogenito, ad cujus feodum, jure
hereditario, tota prefata decima pertinere dicitur.
Qui etiam, coram omnibus, creantavit totam decimam garantizare, tali videlicet
conditione quod ille qui prefatam decimam possidebit, singulis annis, pro decime
garantizatione, duodecim denarios carnotensis monete persolvet domino
de Neron,