Homagium episcopo Carnotensi pro terra de Alluya.
- B Bibl. mun. de Chartres, 5/c 34: Livre rouge, p. 47.
- C Bibl. mun. de Chartres, 5/c 35: Livre blanc, fol. 25 r°.
- D Bibl. nat. de France, carton 43: Livre noir, fol. 18
- a Cartulaire de Notre-Dame de Chartres, éd. Eugène de Lépinois et Lucien Merlet, Chartres, 1862.
« Ludovicus, Dei
gratia, Francorum rex, universis presentes
litteras inspecturis, salutem.
Noveritis quod cum Johannes1, filius noster, teneretur facere
homagium episcopo Carnotensi, apud
Carnotum, in domibus ipsius episcopi, ut dicebat idem
episcopus, pro terra de Alluya et aliis terris, de quibus
Odo2, comes condam Nivernensis, erat in homagio
episcopi Carnotensis ; que quidem terre ad ipsum Johannem filium nostrum devenerunt,
ratione Yolendis, filie dicti comitis, uxoris ejusdem
Johannis filii nostri, idem episcopus volens nobis et
predicto filio nostro facere gratiam hac vice, dictum homagium sibi debitum, ad
preces nostras, a dicto filio nostro, Parisius recepit, ita
tamen quod sibi per hoc vel ejus successoribus nullum in posterum prejuditium
fiat.
Dictus vero Johannes filius noster
voluit et concessit coram nobis quod, propter homagium factum
Parisius et receptum ab ipso episcopo extra
Carnotum, nullum ipsi episcopo vel ejus successoribus, in
dicta receptione homagii, prejuditium generetur.
In cujus rei testimonium, presentibus litteris nostrum fecimus apponi
sigillum.
Actum Parisius,