« De anniversario Avegoti de Sancto-Prisco. »
- B Bibl. nat. de France, carton 28: Livre des Privilèges de l'église de Chartres, p. 102; et carton 28 bis, fol. 46 v°.
- a Cartulaire de Notre-Dame de Chartres, éd. Eugène de Lépinois et Lucien Merlet, Chartres, 1862.
« Raginaldus, Dei
gracia, Carnotensis episcopus, omnibus ad
quos littere iste pervenerint, salutem in Domino.
Cum pia fidelium largitione ecclesie Dei aliquid erogatur, perpetuo possidendum
debet litteris commendari, ut si posterorum malicia hoc in litem presumpserit
revocare, per earum testimonium ipsorum calumpnia retundatur.
Hujus igitur rationis intuitu, presenti scripto fecimus annotari quod
Avegotus de Sancto-Prisco, miles1, ut ipse et antecessores sui animabus suis requiem
invenirent, donavit ecclesie Carnotensi omnes decimas quas
habebat apud Luceium, tam minutas quam magnas2, perpetuo possidendas, ita quod ecclesia
reddet ei vel cui post obitum suum assignaverit,