« Quod parentela Symonis de Burgo-Garini nil reclamaret in domo de Berjovilla. »
- A Original en parchemin. Arch. dép. Eure-et-Loir, G 955 (ancienne cote : fonds du Chapitre, carton XXIX ter, A, 3).
- B Bibl. nat. de France, carton 28 bis: Livre des Privilèges de l'église de Chartres, fol. 95 r°.
- a Cartulaire de Notre-Dame de Chartres, éd. Eugène de Lépinois et Lucien Merlet, Chartres, 1862.
« Universis presentes litteras inspecturis, Odo, Beate-Marie-Magdalene dictus
abbas1, et G[uillelmus], domus elemosinarie minister
Castridunensis, et Stephanus, Dunensis decanus,
salutem : Universitati vestre volumus declarare quod Nicholaus, miles, de
Burgo-Guarini, et Nivelo, filius ejus, Joia, Matildis et
Maria, sorores ejus, Efforcei, maritus
Matildis, et filii ejus Hugo et
Gaufridus, et Nivelo, maritus Marie,
protestati sunt coram nobis, Castriduni, in capitulo
Beate-Marie-Magdalene, presentibus videlicet Phylippo, Dunensi
archydiacono, Theobaldo et Henrico
Capicerii, canonicis Carnotensibus, qui loco
Capituli venerant, se convenisse Capitulum Carnotensis
ecclesie super quibusdam teneturis sitis apud Berjovillam,
a defuncto Symone, fratre suo, quondam
Carnotensi canonico, diu possessis nomine
Capituli, quas dicebant ad se jure hereditario possidere2.
Sed cum postea inquisissent utrum de jure predictas teneturas possent reclamare,
post inquisitionem diligenter factam, confessi sunt coram nobis quod nullum jus in
predictis teneturis habebant, nec ad se nec ad aliquem de genere suo jure
hereditario pertinebant, sed ab impetitione quam fecerant, Capitulum ecclesie
Carnotensis penitus absolvebant ; rogantes tam nos quam
universos astantes quod si ipsi vel aliqui ex parte ipsorum contra concessionem
suam predictam insurgerent, nos et circumastantes super predictis veritati
testimonium perhiberemus.
Huic facto affuere isti : Fulcherius,
prior ; Raginaldus, Bartholomeus,
Willelmus, capellani ; Martinus, cellerarius ; Girardus, bursarius ; Willelmus
Tuebouf ; Arnulphus ; Petrus, cerarius, et
Gervasius, Beate-Marie-Magdalene
canonici ; magister Johannes de Bena.
Actum Castriduni, in capitulo
Beate-Marie-Magdalene,