« Super terra data ad censum Ansoldo Tarcortes. »
- B Bibl. nat. de France, carton 28: Livre des Privilèges de l'église de Chartres, p. 109; et carton 28 bis, fol. 47 v°.
- a Cartulaire de Notre-Dame de Chartres, éd. Eugène de Lépinois et Lucien Merlet, Chartres, 1862.
« G[aufridus],
Carnotensis ecclesie decanus, et universitas
Capituli omnibus ad quos littere iste pervenerint, in Domino salutem.
Quum, intereuntibus singulis, humane actiones cito traduntur oblivioni nisi
litteris annotate memorie commendentur, litteris nostris annotare curavimus quod
Ansoldus Tracorteis1
venit in capitulum nostrum, postulans a nobis sibi dari ad censum duos agripennos
et dimidium terre apud Rachinetum, que de jure ecclesie
nostre esse cognoscitur ; que terra partim sacionalis erat, partim vineis consita
; quam terram Godefridus, noster quondam concanonicus, ex
dono Capituli tenuerat.
Nos vero, habito consilio, ex communi assensu fratrum, terram illam predicto
Ansoldo dedimus ad censum, et jure hereditario possidendam
concessimus, eo tenore quod predictus Ansoldus et quicumque
post eum terram illam tenuerit, xxx solidos ecclesie nostre,