«De decima de Sernellis quam Gilebertus de Tardeis dedit ad anniversarium suum.
»
A Original en parchemin. Arch. dép.
Eure-et-Loir, G 1458 (ancienne cote : fonds du Chapitre, carton LXVII, A,
5).
B Bibl. nat. de France, carton 28bis: Livre des Privilèges de l'église
de Chartres, fol. 69 r°.
a Cartulaire de Notre-Dame de Chartres, éd. Eugène de
Lépinois et Lucien Merlet, Chartres, 1862.
D'après a.
« Raginaldus, Dei
gracia, Carnotensis episcopus, omnibus ad
quos littere iste pervenerint, in Domino salutem.
Noverint universi quod Gislebertus de Tardeis1, causa crucis assumpte propter Deum, décimam
suam de Andevilla et decimam de
Serneliis et decimam de Baroureto
et terram suam apud Amilletum sitam et triginta
quatuor solidos census quos habebat apud Mesniz, de
assensu et voluntate matris sue, cognato suo karissimo Gisleberto, Carnotensi
camerario, ab instanti festo sancti Johannis in
quinque annos, pro octoginta libris
andegavinorum, pignori obligavit, excepto dimidio modio
annone de predicta terra Amilleti, quem
Henrico et ejus uxori dedit et, annuatim percipiendum
concessit.
Sciendum tamen est quod, singulis annis, pretaxati summa debiti, pro fructibus
perceptis in censu et in terra Amilleti, de sexaginta solidis
diminuetur.
Si vero infra terminum prescriptum Gislebertum de Tardeis
viam carnis ingredi contigerit, decimam de SerneliisGisleberto camerario, cognato suo, in
elemosynam dedit et perpetuo concessit, et ejus nepotibus,
Garino scilicet et Willelmo de
Fontanis2, si idem camerarius interim decesserit ; hac quidem conditione ut anniversarius dies
obitus sui et ipsius Gisleberti, camerarii, post decessum
suum, in ecclesia Carnotensi annuatim celebretur.
Verum si predictus camerarius infra terminum prestitum humanis exemptus fuerit,
quod absit, nepotes ejus, Garinus et Willelmus de
Fontanis, decimas predictas et terram Amilleti
et censum de Mesniz libere possidebunt, donec reliquum
debiti eis in integrum persolvatur, hoc annexo quod, pro fructuum perceptione, tam
in terra Amilleti quam in censiva de
Mesniz, summa debiti de sexaginta solidis annuatim
relaxetur.
Expleto autem quinquennio, si Gislebertum de Tardeis ad
propria, auctore Domino, reverti contigerit, decimas predictas et terram et censum
poterit redimere et ea libere possidere.
Si vero ea vel non poterit redimere, vel noluerit,
Gislebertus, camerarius, vel ejus nepotes, si ipse interim
de medio tolleretur, decimas et terram et censum pacifice possidebunt, donec
residuum debiti in integrum receperint.
Ceterum, si idem Gislebertus de Tardeis, completo
quinquennio, decimas et terram et censum redimere nequiverit, et viam carnis
ingressus fuerit, camerarius, vel ejus nepotes, si ipse decesserit, decimas et
alia possidebunt donec a propinquiore generis Gisleberti de
Tardeis redimantur, excepta decima de
Serneliis, quam idem in elemosinam dedit ut dies
anniversarius obitus sui et camerarii
Carnotensis, Gisleberti, in
ecclesia Carnotensi, annuatim, celebretur.
Quod ut ratum et firmum permaneat, tam scripto quam sigillo nostro fecimus
communiri, sub testimonio Hugonis, abbatis
Sancti-Andree ; Crispini
Drocensis ; Radulfi de Bellovidere ;
Avesgoti de Sancto-Prisco ; Willelmi, militis de
Fontanis.
Datum anno gracie MºCº nonagesimo, secundo kalendas maii.
»