« Quod licet Capitulo, non obstante appellatione, excommunicare injuriosos nolentes satisfacere. »
- B Bibl. nat. de France, carton 28: Livre des Privilèges de l'église de Chartres, p. 29; et carton 28 bis, fol. 12 r°.
- a Theodori Penitent., II, 561.
- b Jaffé, Reg. pont. rom., 843, 9566.
- c Cartulaire de Notre-Dame de Chartres, éd. Eugène de Lépinois et Lucien Merlet, Chartres, 1862.
« Lucius episcopus, servus servorum
Dei, dilectis filiis G[aufrido]
decano, et Capitulo Carnotensi, salutem et apostolicam
benedictionem.
Relatum est auribus nostris quod quidam parrochianorum vestrorum bona ecclesie
vestre violenter invadunt et tam vobis quam hominibus vestris irrogare injurias,
pro sue voluntatis arbitrio, non formidant, commoniti autem a sua non possunt
malitia revocari.
Quum igitur nobis imminet ecclesiis et personis ecclesiasticis providere pacem
debitam et quietem, et contra insolenciam laicorum apostolicum presidium
impartiri, auctoritate vobis apostolica indulgemus ut quicumque parrochianorum
vestrorum, sive scilicet R[otrodus]1, comes
Perticensis, sive R[obertus]
Drocensis2, sive
Vindocinensis, sive Ebroicensis,
aut de Monteforti, vel barones, aut alii quilibet qui
ecclesias aut homines vestros dampnis vel injuriis affecerint, vel affecerunt, et
commoniti satisfactionem contempserint congruam vel justiciam exhibere, eos usque
ad dignam satisfactionem, sublato appellationis obstaculo, censura ecclesiastica
precellatis et in terris ipsorum, preter baptisma et penitentias, divina
prohibeatis officia celebrari3, nullis
litteris obstantibus, si que sunt a nobis vel a felicis memorie
Adriano4 apostolico
impetrate.
Datum Anagnie,