« Pascalis, de reprimendis exactionibus prepositorum et de precariis et concessione facta de domibus canonicorum. »
- A Original en parchemin. Arch. dép. Eure-et-Loir, G 375 (ancienne cote : fonds du Chapitre, carton II, GG, 1 bis).
- B Bibl. nat. de France, carton 28: Livre des Privilèges de l'église de Chartres, p. 23; et carton 28 bis, fol. 11v°.
- a Ivonis opp., II, 252.
- b Bouquet, Rec. XV, 54.
- c Jaffé, Reg. Pont. rom., 507, n° 4741.
- d Cartulaire de Notre-Dame de Chartres, éd. Eugène de Lépinois et Lucien Merlet, Chartres, 1862.
« Paschalis episcopus, servus
servorum Dei, dilectis filiis Carnotensis ecclesie
clericis, salutem et apostolicam benedictionem.
Ex venerabilis fratris nostri Ivonis, vestri per Dei gratiam
episcopi, litteris intelleximus quod pro quibusdam querimoniis decretum
instituerit.
Ipsum quoque decretum oculis nostris inspeximus, in quo continebatur æcclesię
vestrę canonicos apud eum clamorem et querimoniam fecisse de prepositis suis qui,
privatis commodis inhiantes, communem fratrum utilitatem, in quibuscumque
poterant, minuebant, et quasdam res eis jure debitas per injuriam sibi retinebant,
pauperes æcclesię sub eorum patrocinio constitutos diversis calamitatibus
afficiebant ; quas calamitates idem episcopus in ejusdem decreti scripto
dinumerat, et, enumeratis eis, subsequitur : Consilio optimatum
nostrorum, decrevimus canonicos justam habere causam et precepimus ne in
rusticis œcclesie prepositi deinceps has exactiones haberent, nec ulterius
communem in supradictis utilitatem minuerent. Hoc nimirum decretum, hoc
preceptum, a supradicto confratre nostro, vestrę æcclesię episcopo, constitutam,
quia justum ac rationabile visum est et quieti æcclesię commodum, nos, Deo
aspirante, laudamus et apostolicę sedis auctoritate firmamus1.
Item, in subsequentibus, idem scribit episcopus se concessisse ut beneficia
æcclesię quę precarię dicuntur et factę erant prenarię, quia quod omnium erat
quatuor vendebant, in communes redigerentur usus, et eadem beneficia
propriis vocabulis annotando dinumerat.
Hanc quoque concessionem nos ratam asserimus et apostolicę sedis auctoritate
firmamus.
De domibus etiam canonicorum, concessionem ab eodem episcopo factam, sicut a predecessore ipsius Froboldo
episcopo constituta est2, decreti
presentis assertione corroboramus.
Si quis igitur, decreti hujus tenore cognito, temere, quod absit, contraire
temptaverit, honoris et officii sui periculum patiatur, aut excommunicationis
ultione plectatur nisi presumptionem suam digna satisfactione correxerit.
Amen, amen, amen.
Datum Anagnie, per manum Johannis sanctę Romanę ecclesię diaconi cardinalis ac
bibliothecarii,