« Littere Raginaldi episcopi, de decima Booleti-Duarum-Ecclesiarum. »
- A Original en parchemin. Arch. dép. Eure-et-Loir, G 123 (ancienne cote : fonds du Chapitre, carton XI, 12).
- a Cartulaire de Notre-Dame de Chartres, éd. Eugène de Lépinois et Lucien Merlet, Chartres, 1862.
« R[aginaldus], Dei gratia,
Carnotensis episcopus, universis in Christo
karissimis presentis pagine noticiam casu quolibet habituris, salutem in auctore
salutis.
Universitati vestre, pro facti exigentia, digne duximus declarandum quod
Hugo Boisson, Dei timorem in oculis habens, decimam quandam
juxta Booletum-Duarum-Ecclesiarum sitam, quam in anime sue
periculum detinebat antecessorum suorum jure, spontaneus in manu nostra et libere
resignavit.
Nos vero, ad instantiam ejusdem Hugonis et Andree
Divitis, auctoritate nostra, predicta decima in manu nostra, sicut
verum est, resignata, Andream clericum, ejusdem
Hugonis consanguineum, canonice curavimus investire, et ne
surrepens oblivio, semper infida noverca memorie, posset, quod absit, in posterum
exoriri, presentes litteras, in testimonium veritatis, fecimus inde
conscribi et sigilli nostri karactere roborari.
Actum apud Colombas,