« De prebenda devoluta ad donationem Capituli. »
- B Bibl. nat. de France, carton 28 bis: Livre des Privilèges, fol. 97 r°.
- a Cartulaire de Notre-Dame de Chartres, éd. Eugène de Lépinois et Lucien Merlet, Chartres, 1862.
« P[etrus]1, Dei gracia, Senonensis archiepiscopus, viris venerabilibus et peritis et amicis in Christo karissimis B[artholomeo]2, decano, et Capitulo Carnotensi, salutem et spiritum consilii et fortitudinis assuete. Cum venerabilis frater noster Carnotensis episcopus3 speciali vos semper amore dilexerit, presertim quos omnes et singulos fere promovit, et promotos semper fovit et protexit tanquam opus suarum manuum, providere vobis debetis, tanquam devoti filii, ne forte, quod absit, de ingratitudine redargui merito debeatis, indebite contra ipsum in aliquo veniendo. Miramur etenim quod, sicut nuper audivimus, cum vacantem prebendam Carnotensis ecclesie nuper conferre vellet persone congrue, vos contra ipsum respondistis prebendam illam ad vestram donationem devolutam esse, quare ipsam non dederat tempore congruenti. Ad quod, cum jus vestrum fateretur, idem episcopus, utpote qui in justicia pariter et amore vobiscum consonare consuevit, diligenter vos peciit et rogavit quod jus vestrum atque vices eidem unanimiter velletis concedere, ne cederet ei ad pudorem si careret facultate quod promiserat exequendi. Quod cum ad ipsius patris et domini sui petitionem et rogatum, quidam vestrorum, fere omnes sicut audivimus, liberaliter vellent annuere (quorum benignitatem et amorem commendamus super hoc cum multiplici gratiarum actione), quidam vestrorum, pauci tamen didicimus, pietatis immemores et ingrati, penitus abnuerunt. Quamobrem, universis vobis et singulis bona fide consulimus, vos rogantes attentius et pro munere requirentes quatinus, dicti patris et domini vestri liberalitatis non immemores quam vobis semper exhibuit, non desinit exhibere, prebendam illam, de qua vos rogavit atque rogat, amore ipsius atque nostri, liberaliter concedatis persone ydonee quam vobis presentabit, scientes pro certo quod si ad nos prebende illius devoluta esset donatio, voluntatem dicti episcopi de ipsa libentius faceremus4. »