« De annualibus canonicorum Carnotensium. »
- B Bibl. nat. de France, carton 28: Livre des Privilèges, p. 196.
- a Cartulaire de Notre-Dame de Chartres, éd. Eugène de Lépinois et Lucien Merlet, Chartres, 1862.
« Universis presentes litteras inspecturis, magister Richerus
Blesensis et magister Petrus de Fontaneto,
canonici Carnotenses, salutem in Domino.
Noveritis quod cum abbas et conventus Sancti-Johannis-in-Valleia
Carnotensis peterent quinquaginta solidos carnotenses
sibi reddi a venerabilibus viris decano et Capitulo
Carnotensibus pro quolibet annuali canonicorum
Carnotensium cedentium sive decedentium quando continget
dictos religiosos habere annuale seu annualia in ecclesia
Carnotensi, et dicti decanus et Capitulum
Carnotense, recognoscentes dictos denarios deberi dictis
abbati et conventui ratione annualium predictorum, dicerent non esse certum a
quibus dicta summa peccunie dictis religiosis reddi deberet : tandem dicti decanus
et Capitulum super hoc nostre inquisitioni et ordinationi se commiserunt.
Nos igitur, habita deliberatione et diligenter super hoc inquisita veritate, ita
ordinamus et pronunciando dicimus quod canonici Carnotenses
qui profecti sunt et pro tempore proficientur a Capitulo
Carnotensi ad preposituras recipiendas et equandas,
reddent, vice et nomine Capituli Carnotensis, in compoto
prepositurarum, quando canonici Carnotenses viventes de
dictis preposituris suam portionem percipient, dictis abbati et conventui1....
solidos pro quolibet annuali canonicorum cedentium sive
decedentium in ecclesia Carnotensi, quando annuale sive
annualia predicta evenient, una cum sexaginta solidis eisdem abbati et conventui
debitis de dictis preposituris, pro prebenda dicti abbatis quam habet in ecclesia
Carnotensi.
In cujus rei testimonium, presentibus litteris sigilla nostra duximus
apponenda.
Datum