B Arch. dép. Eure-et-Loir, Cart. Capellarum, fol. 10 r°.
C Bibl. nat. de France, cart. 28 bis, fol. 103 v°.
a Cartulaire de Notre-Dame de Chartres, éd. Eugène de
Lépinois et Lucien Merlet, Chartres, 1862.
D'après a.
« R[aginaldus], Dei gracia,
Carnotensis episcopus, G[aufridus], decanus, et universitas Capituli
Carnotensis, et H[enricus],
Carnotensis archidiaconus, omnibus ad quos presentes
littere pervenerint, in Domino salutem.
Notum esse volumus universis, presentem paginam inspecturis, contentionem motam
fuisse inter Hugonem de Folieto1, fratrem et concanonicum nostrum, qui precariam de
Girodeto, nomine ecclesie
Carnotensis, possidet, et Johannem, presbyterum de
Cronis, super medietate oblationum et candelarum,
que, in festo sancti Stephani, in augusto, in capella de
Girodeto consueverunt offerri2.
Dicebat enim predictus Hugo tam candelarum quam omnium
oblationum, in predicto festo oblatarum, ad jus ecclesie
Carnotensis et ipsum, nomine ipsius ecclesie, medietatem
pertinere.
Presbyter autem instanter asserebat in contrarium, dicens quod Ernaldus
de Folieto predictorum reddituum medietatem predecessoribus ipsius
presbyteri violenter abstulerat.
Post multam igitur verborum altercacionem, de assensu utriusque partis, inter
ipsos transactum est in hunc modum : ecclesia Carnotensis,
vel aliquis nomine ipsius, in oblationibus vel aliis proventibus predicte capelle
de cetero nil juris habebit, sed in integrum universi proventus predicti et
oblationes ad presbyterum de Cronis qui pro tempore erit
pertinebunt.
Presbyter autem sabbato vesperas, die dominica de die missam vel de
Spiritu-Sancto, si homines qui aderunt maluerint, die lune missam pro defunctis,
in omnibus festis beate et gloriose virginis Marie, excepto festo
Assumptionis, et universis festis que vigilias habent et precedentibus
jejuniis honorantur, in sepedicta capella, per se, vel per alium, celebrabit, nisi
inevitabili necessitate et casu inopinato fuerit impeditus.
Si autem, die qua celebrabit dictus presbyter, ut dictum est, apud capellam,
aliqua mulierum de Girodeto ad purificationem ad capellam
ipsam accedere voluerit, admittetur ; aliis autem diebus eam matricem ecclesiam
adire oportebit.
Insuper, panes et omnia parrochialia jura ab hominibus de
Girodeto, de cetero, absque contradictione aliqua, apud
dictam ecclesiam de Cronis persolventur.
Ut igitur transactio ista rata et inconcussa observetur in futurum, presens
scriptum, de communi assensu nostro, ad petitionem predictorum
Hugonis et presbyteri de Cronis,
fecimus annotari et sigillorum nostrorum impressione muniri.
Actum apud Josaphat, in domo episcopi3, anno gracie MºCº nonagesimo quinto,
mense augusto. »