« Alexandri, de justicia prepositurarum in canonicos transfusa, et de forinsecis et de immunitate dandi telonei. »
- A Original en parchemin bullé. Arch. dép. Eure-et-Loir, G 709 (ancienne cote : fonds du Chapitre, carton X, A, 4).
- B Bibl. nat. de France, carton 28: Livre des Privilèges de l'église de Chartres, p. 24; et carton 28 bis, fol. 10v°.
- a Theodori Penitent., II, 429.
- b Jaffé, Reg. Pont. rom., 745, n° 8078.
- c Cartulaire de Notre-Dame de Chartres, éd. Eugène de Lépinois et Lucien Merlet, Chartres, 1862.
« Alexander episcopus, servus
servorum Dei, dilectis filiis decano et Capitulo
Carnotensis ecclesie, salutem et apostolicam
benedictionem.
Pontificalis auctoritatis providentia exigit et pastoralis sollicitudo requirit
ut cunctorum invigilemus profectibus et ad ea studio tocius sollicitudinis
aspiremus que ad ecclesiarum pertinent incrementum ; quia laudabilis est et
commendanda providentia prelatorum cum ecclesiis salubri regimine provident et
earum statum dirigere satagunt et conservare illesum.
Intelleximus autem quod venerabilis frater noster
Willelmus, Senonensis
archiepiscopus, apostolice sedis legatus1, cognoscens dolum et fraudem que in tractandis et
disponendis redditibus ecclesie vestre ab infidelibus ministris fiebat, consilio
et conniventia tocius Capituli vestri, statuit et ordinavit ut duo,
tres, quatuor, vel plures numero, juxta competentem
prebendalium proventuum estimationem, sibi ad invicem adjungantur, qui partes
sorti sue deputatas, servata honestate, procurent, et de tuendis, fovendis atque
juvandis qui in sua sunt ditione terrarum colonis curam fidelissimam gerant ; et,
ne circa injunctam sibi sollicitudinem minus solliciti aut negligentes existant,
omnes justicias que seculares appellantur et que solent ad prepositos pertinere,
sive terrarum, seu rusticorum, in canonicorum jura transfudit, ita ut pro nullo
penitus forisfacto liceat preposito quempiam ex rusticis summonere vel
justiciare.
Si autem aliquis eorum tam temerarius extiterit ut eidem redditus suos tempore
quo debentur non solvat, illum prepositus justiciabit et
emendationem forisfacti sibi soli vendicabit.
Sane si quis rusticorum cuilibet extraneo injuriosus fuerit, clamor ad canonicos
deferatur.
Presentatio autem presbiterorum in ecclesiis que vacaverint canonicorum pariter
et prepositi erit, et si prepositus noluerit aut dissimulaverit interesse,
canonici quod suum est nichilominus exsequantur.
Presbiter vero qui fuerit presentatus fidelitatem prestabit utrisque.
Sane predictus archiepiscopus, volens constitutionem ipsam ratam et firmam
manere, omnia que prescripta sunt in prepositura quam detinebat observari
decrevit, et de ceteris preposituris, censivis quoque, atque precariis idipsum
similiter censuit observandum, cum illos qui eas detinent contigerit ex hac vita
decedere, vel forte illas quoquo modo dimittere.
Preterea ab eodem statutum est et ordinatum ut qui ante hanc institutionem
canonici facti, anno ad minus dimidio mansionarii in vestra civitate non fuerint,
centum solidos minus quam mansionarii annuatim consequantur.
Eos autem qui futuri erunt canonici nichil de prebenda preter
quadraginta solidos, si mansionarii non fuerint, esse percepturos
constituit, his quos excepistis duntaxat exceptis2.
Additum est etiam quod hec particio prebendarum quinquennalem
terminum debeat obtinere et hii quibus hec data est et collata potestas cum
subjectis modeste agere, non eis calumpniam imponere, nec ipsos opprimere angariis
debeant, aut immoderate gravare.
Quam siquidem institutionem, prout superius dictum est, ratam et fimam habemus et
auctoritate apostolica confirmamus.
Ad hec libertatem claustri vestri, sicut in privilegiis regum
Francie continetur, et antiquam et rationabilem
consuetudinem ecclesie vestre, scilicet quod homines et hospites ipsius ecclesie
in tota civitate et episcopatu vestro de omnibus mercationibus ad suum et familie
sue usum pertinentibus, nullam, vendentes vel ementes, consuetudinem seu theloneum
reddant, nichilominus auctoritatis apostolice duximus robore confirmandam3.
Statuentes, etc.....
Datum Tusculani,