« Manasse, Aurelianensis episcopi, super capella de Merroliis. »
- A Original en parchemin. Arch. dép. Eure-et-Loir, G 1458 (ancienne cote : fonds du Chapitre, carton LXVI, FF, 1).
- B Cart. capellarum, fol. 9v°.
- C Bibl. nat. de France, carton 28, p. 68 et 28 bis, fol. 31r°.
- a Cartulaire de Notre-Dame de Chartres, éd. Eugène de Lépinois et Lucien Merlet, Chartres, 1862.
« Ego Manasses1, Dei gratia, Aurelianensis ecclesie minister humilis, omnibus notificamus quia, nobis astantibus, requisivit Carnotense Capitulum, in presentia domini nostri G[uillelmi], Carnotensis electi, Garnerius Rufus2, ut, licentia sui3, liceret ei constituere capellam, in honore beate Marie et sancti Jacobi, apud Merrolias, salvo jure ecclesie Sancti-Laurentii, ad quam spectaret, de omnibus ; ita tamen quod presbiter Sancti-Laurentii omnia christianitatis offitia prefato Garnerio exhibebit et familie ipsius et omnibus hominibus terre illius apud eandem ecclesiam, excepta corporum sepultura que apud matricem ecclesiam sepelientur. Electus autem et canonici, precibus nostris et ejusdem Garnerii adquiescentes, juste petitioni gratum prebuerunt assensum4. Ut autem tantum benefitium aliqua sequeretur remuneratio, sepenominatus Garnerius presbitero Beati-Laurentii, qui capelle deserviet de Merroliis, unum modium frumenti, mensura Balgentiacensi mensuratum, singulis annis, habendum, et unum modium melioris quam habebit martialis annone, eadem mensura mensurate, dedit et concessit. Si vero aliquis, quod absit, contra stabilitatem hanc conabitur insultare, nos in illum gladio Spiritus-Sancti insurgemus et consulari justicia errorem vindicabimus. Quod ut ratum permaneret et perpetue stabilitatis munimen obtineret, scripto commendari et sigilli nostri auctoritate corroborari precepimus. Actum publice Carnotis, anno incarnati Verbi MºCºLXºVº. Ordinatis in ecclesia Sancte-Crucis majoribus personis : Johanne, decano ; Guillelmo, cantore ; Hugone, subdecano ; Manasses, capicerio ; cancellario nullo. »