« De donatione Tornesville. »
- B Bibl. nat. de France, carton 28: Livre des Privilèges, p. 138; et carton 28 bis, fol. 63 v°.
- a Cartulaire de Notre-Dame de Chartres, éd. Eugène de Lépinois et Lucien Merlet, Chartres, 1862.
« Licet moderne pateat, future tamen etati scripti demonstratione notificetur quod Germundus de Herluat, concessione filiorum suorum, scilicet Droconis et Adam, et uxoris sue Isabel, dedit Carnotensi ecclesie Beate-Marie et Amaurico, ejusdem ecclesie precentori, et ejus successori, novem agripennos terre apud Tornesvillam, omnis juris immunes, octo hospitationibus, nonum vero majori quem tenet ab omni consuetudine quietum. Si predictus tamen Germondus vel ejus heres captus fuerit et se redimat, vel filiam suam maritet, vel filium suum militem faciat, unusquisque hospitum predicte ville XII nummos ei dabit. Concessit etiam Germondus et ejus heres hospitibus quotquot essent agripennos in alia sua terra, de quibus reddent sua jura, duos videlicet sextarios avene et duas gallinas, et pro panibus tres denarios, quorum dimidia pars est predicti Germondi vel heredis ejus, altera autem pars Amaurici vel ejus successoris. Terram restantem de agripennis que est sub via que vadit ad Feulcheriolas usque ad aliam viam que vadit ad Roberti-Curiam hospitibus dedit colendam, de qua tamen reddent agripartem et decimam, hac sola conditione quod, terra ista inculta relicta, aliam non colerent. Si autem aliqua causa inter hospites et Germundum vel ejus heredem emergat de redditu terre, vel de alia re, ante majorem ville tractetur, cultu terre non cessante. Si ante majorem terminari non poterit, ante Amauricum vel ejus successorem procedat. Si autem inde lex exeat, XII nummi pro lege, majori autem sex, excepto de sanguine et de furto. Aliam vero terram que est desuper viam que vadit ad Feulcheriolas proprio aratro colendam retinuit, pactione tali quod si eam non coleret, hospitibus colenda remaneret cum predicte terre consuetudine. Si quis autem hospitacionem ville noluerit habere, tamen, pro defensione predicte ecclesie, dimidium agripennum habeat et dimidios redditus reddat. Ex utraque parte, testes affuerunt : Symon de Mairoliis, Rogerius major, Radulfus, Galterius Parvus, Durandus. »