« De impeticione et renuntiatione episcopi super Michaele, majore de Rebolin. »
- A Original en parchemin. Arch. dép. Eure-et-Loir, G 2717 (ancienne cote : fonds du Chapitre, carton CVI, A, 1).
- a Cartulaire de Notre-Dame de Chartres, éd. Eugène de Lépinois et Lucien Merlet, Chartres, 1862.
« Raginaldus, Dei
gratia, Carnotensis episcopus, omnibus ad
quos littere iste pervenerint, salutem in Domino.
Noverint universi, presentis scripti paginam inspecturi, quod cum
Michaelem1, et Santiam uxorem ejus, et Ivam, matrem predicti
Michaelis, et Odelinam et
Hodoardem, sorores ejus, et heredes suos impeteremus super
conditione servili qua nobis eos de jure episcopali dicebamus astringi, ipsi autem
econtra dicerent se non nobis serviliter subjacere, immo tantum Capitulo
Carnotensi, tandem cum in eodem capitulo, die propter hoc
assignata, essemus ut eorum nostrum esse corporale hominium probaremus, istud
probare non potuimus.
Insuper etiam ex superhabundanti ut tota tolleretur suspicio, predictus
Michael manu decima2
nobis juravit nec suam nec dictarum mulierum nec heredum suorum servitutem ad
Carnotensem episcopum pertinere.
Quo facto, de jure a predicta impeticione cessantes, cognoscimus et fatemur et
manifestum tam presentibus quam futuris atque certum relinquimus
prefatum Michaelem atque mulieres memoratas et heredes suos
continue usque ad hoc tempus extitisse et de cetero in perpetuum remanere a nostro
et successorum nostrorum jugo servili prorsus immunes.
Quod ut ratum habeatur, sigilli nostri impressione fecimus roborari.
Actum