« De restitutione facienda prius quorumdam hominum Capituli apud Drocas, et post de proprietate pasturarum. »
- B Bibl. nat. de France, carton 28 bis: Livre des Privilèges, fol. 66 r°.
- a Cartulaire de Notre-Dame de Chartres, éd. Eugène de Lépinois et Lucien Merlet, Chartres, 1862.
« Magister Philippus, curie
Senonensis officialis, omnibus presentes litteras
inspecturis, in Domino salutem.
Noverint universi quod cum controversia que vertebatur inter nobilem virum
comitem Drocensem1, ex
una parte, et canonicos Carnotenses, ex altera, fuisset ad
curiam Senonensem per appellationem delata, partibus in
nostra presentia constitutis, ex parte comitis fuit propositum quod animalia
quorumdam hominum dictorum canonicorum capta fuerant in pasturis ipsius Comitis ad
presens forefactum, et ideo volebat ut ei emendarent, vel venirent in curia sua
jus audituri ; ex parte vero canonicorum fuit responsum quod spoliati litem
ingredi non debebant, et quare comes eos usuario dictarum pasturarum, de quo
longuo tempore in pacifica possessione fuerant2, spoliarat, in foro ecclesiastico super dicta spoliatione
litigare volebant, et per ecclesiasticum judicem restitutionem optinere, et,
obtenta modo debito restitutione, super proprietate ubi deberent litigare.
Unde, cum utraque pars super hoc vellet audire interlocutoriam, de prudentum
virorum consilio, interloquendo diximus quod secundum consuetudinem tocius
ecclesie gallicane, a longis retroactis temporibus approbatam et observatam, causa
canonicorum super spoliatione facienda primo debet in foro ecclesiastico
terminari, qua terminata, si super proprietate aliquid in foro ecclesiastico
terminari, qua terminata, si super proprietate aliquid remanserit questionis,
coram competenti judice quod residuum fuerit terminetur.
Actum