« Carta de patronatu ecclesie de Perreio. »
- B Bibl. nat. de France, carton 43: Livre noir, fol. 18 r°.
- a Cartulaire de Notre-Dame de Chartres, éd. Eugène de Lépinois et Lucien Merlet, Chartres, 1862.
« Universis presentes litteras inspecturis, A[lbericus]1, divina miseratione, Carnotensis
episcopus, salutem in Domino.
Noverint universi presentes litteras inspecturi quod cum villa nostra nova de
Perreio non esset sita infra fines alicujus parrochie, et
de mandato nostro ibidem esset constituta ecclesia, nos statuimus eam
parrochialem, et ad donationem nostram decernimus pertinere.
Limites autem hujus nove parrochie in nomine Domini sic designamus.
Volumus quod granchia illa que fuit monachorum
Vallis-Sarnei, que vocatur
Logia-Hodeberti, sit de parrochia memorata, et terre, et
prata vicina, et pertinencia ad dictam granchiam, et omnes habitantes in ea sint
de parrochia memorata, et ab illis locis usque ad granchiam illam que est
canonicorum de Tosca, que dicitur
Feularde, cum omnibus possessionibus que propinque sunt
de parrochia sepedicta, et omnes habitantes infra terminos memoratos.
Volumus insuper et statuimus ut omnes minute decime hujus parrochie sint
presbytero cui dictam ecclesiam contulimus et successoribus suis qui per episcopum
Carnotensem, qui pro tempore erit, in dicta ecclesia
fuerint instituti.
De majoribus autem decimis dictarum novalium sic incipimus ordinare.
Voluimus et statuimus quod majores decime dicte granchie que nuncupatur
Logia-Hodeberti sint canonicorum de
Grandi-Campo, ordinis Premonstracensis, scilicet duarum
carrucatarum, id est ducentorum arpentorum, quando fuerint extirpata.
Statuimus etiam quod in dicta decima novalium pauperes moniales
Sancti-Remigii-de-Landis, per manum sacerdotis illius
loci, duos modios bladi ibidem percipiant annuatim, ad mensuram
Montifortis, medietatem scilicet frumenti, vel boni
mistolii si frumentum purum ibi non creverit, et medietatem avene.
Similiter ordinamus ut fratres de Molinellis, ordinis
Grandismontis, unum modium eodem modo percipiant
annuatim2.
In cujus rei memoriam et testimonium, presentibus litteris
sigillum nostrum fecimus apponi.
Datum