« De vico Vasselorum. »
- A Chirographe original en parchemin. Arch. dép. Eure-et-Loir, G 1446 (ancienne cote : fonds du Chapitre, carton LXI, K, 24).
- a Cartulaire de Notre-Dame de Chartres, éd. Eugène de Lépinois et Lucien Merlet, Chartres, 1862.
« Cum eorum memorie que temporaliter geruntur edax et obliviosa temporum
antiquitas plurimum soleat novercari, solus tamen repperitur tenor
litterarum, qui quod sibi commendatur perpetuat nec patitur antiquari.
Hujus siquidem rationis intuitu, ego Richerius, precentor
ecclesie Carnotensis, litterarum apicibus annotari decrevi
formam compositionis que, inter dominum Juquellum de Corileto
et procuratorem atque fratres Elemosinarie domus nostre, in
presentia nostra, contracta est.
Cum igitur predictus J[uquellus] quandam plateam, jure matrimonii, possideret,
furno predictorum fratrum contiguam, pro salute anime sue et interventu precum
nostrarum, eam ipsis concessit in perpetuum, ut eorum hospites, in eodem furno
manentes, liberum ibidem porcis suis haberent egressum ; unde et idem fratres
alteram plateam hospitatam illi confinem eidem J[uquello] dimiserunt1, sibi et heredibus suis perpetuo possidendam,
et hujus alternationis gratia iiii libras carnotenses eidem
persolverunt, hoc addito quod sepedicti fratres tali muro qualis est circa domum
fratrum de Templo2,
sortem suam ab ejus parte claudere tenerentur, et quotiens ceciderit, infra
xv dies post ejus citationem reformare.
Insuper et v solidos census,