B Bibl. nat. de France, carton 28 bis: Livre des Privilèges de l'église
de Chartres, fol. 128 r°.
a Cartulaire de Notre-Dame de Chartres, éd. Eugène de
Lépinois et Lucien Merlet, Chartres, 1862.
D'après a.
« Ego Radulfus de Bellovidere, chamerarius
ecclesie Carnotensis, teneo a Capitulo ejusdem
ecclesie : Apud Adeium, omnes hospites ejusdem ville, cum
justicia et censu quatuor denariorum et unius sextarii avene de
singulis hospitiis, exceptis tribus novis hospitiis que, tempore meo, facta sunt
in terra mea propria de patrimonio meo ; unusquisque hospes ecclesie, si habet
equos et quadrigam, de illis debet mihi, ex parte ecclesie, corveiam unius diei
per annum, ita quod eodem die possint reverti ad domum suam, et ego debeo eis, in
reditu, dare ad comedendum panem et vinum tantum, nisi plus faciam eis de gracia ;
qui vero habet equum sine quadriga, debet mihi similiter equum, ita quod illum
equum potero adjungere cum alio vel aliis, in una vel pluribus quadrigis, et qui
non habet equum, debet corveiam corporis sui similiter.
Ex hoc debeo annuatim ii solidos Capitulo, in parvo compoto
Purificationis.
Item, apud Moncellum-Beate-Marie teneo sex hospites, qui
fuerunt positi per Capitulum, tempore defuncti Mahei de
Rofin, in sex quarteriis vinearum, et habeo in illis hospitibus totam
justiciam, et, de unoquoque, pro quarterio et hebergamento suo ibi posito, censum
trium solidorum et medietatem minute decime de nutrimentis eorumdem hospitiorum,
et similiter medietatem decime de vineis illorum quarteriorum remanentibus post
eadem hebergamenta.
Et, apud Mucecoart1,
xiii hospites, positos similiter tempore Mahei
predicti, in xiii quarteriis terre, pro censu xii denariorum
de unoquoque quarterio cum hebergamento suo, et minutam decimam similiter dimidiam
et justiciam totam ; et utrique predicti hospites sunt extra
banleugam, et viaria nostra est non comitis vel alterius, et faciunt tabernas suas
in temporibus bannorum sine banno, vicinis suis ex altera parte vie non valentibus
hoc facere.
Et insuper habeo apud Boarvillam omnes hospites, cum
justicia tota et censu xii solidorum de unoquoque hospitum, etiam de
hospitio heredum defuncti Garini de Morviler quem ego
acquisivi cum censibus aliorum x hospitum ; et apud
Valbrun, juxta Nogentum-Eremberti,
iii arpennos terre de dono Hugonis de Fai,
militis, ad hospites ibi ponendos ; et fuerunt ibi aliquando v, sub
censu v solidorum, modo vero sunt duo tantum, sub censu duorum
solidorum, quia miles gravat homines, sicut dicunt, et ideo nolunt ibi diu manere
: in illis hospitibus habeo justiciam totam et garendiam.
Ex hoc, in festo sancti Remigii, annuatim debeo ad Matutinas
iii solidos, pro recognitione.
Item, apud Boeletum-Terrici, teneo omnes hospites ville,
cum tali justicia quod placita ibi tenentur, prius saltem semel coram majore
nostro, et si ibi non terminantur, advocat major dominum
Hugonem, militem, cujus antecessores dederunt nobis
villam2, pro garendia ; tandem, si nec tunc
ibi terminantur, possunt trahi ad me, petente altero litigantium, vel me ipso
evocante ad me negocium, et a me ipso potest apellari ad Capitulum.
Ubicumque vero negocium fuerit terminatum, non habeo de emenda nisi
xii denarios tantum et major noster vi denarios, pro
districtu, nisi fuerit emenda sanguinis, vel furti, vel raptus, in quibus emenda
erit ibi qualis est alibi secundum communem consuetudinem, et habet in hiis tribus
miles ville medietatem emende per manum majoris nostri ; et si duellum emerserit,
ibi tenebitur coram me et milite, et emenda erit communis mihi et illi.
De minuta decima habeo terciam partem in omnibus ; hospites illius
ville nobis tailliam non debent : hec ita sunt secundum litteras donationis
ejusdem ville.
Ex hoc debeo Matutinis, in festo sancti Remigii, x
solidos annuatim.
Item, decimam vini teneo in bannileuga Carnotensi et in
villis extrincesis3, ubi decima bladi est
ecclesie Carnotensi, tali tenore quod si aliqua terra
arabilis est et fiat ibi vinea, mea est decima, si vero vinea est et deveniat ad
terram arabilem, de prebendis est decima.
In hac decima sunt multi arpenni quorum numerus vix posset plene sciri
; sed ubique talis est consuetudo decime, acquisita multo labore meo et sumptu,
quod, si suspectus fuerit aliquis de decima sua minus plene soluta et convinci non
possit, cogetur inde reddere quantum quesitor decime secundum conscientiam suam
juraverit eum debere, vel, si debitor decime maluerit, quantum debitor ipse
jurabit secundum conscientiam suam similiter.
Quod si quesitor decime voluerit et valuerit debitorem convincere per testes,
stabitur probationi testium.
Procuravi etiam, multo labore meo et sumptu, quod, cum in tempus meum non
redderent debitores decime, pro decima, vinum de pressoragio, modo reddent mihi
tale vinum pro decima quale est illud quod ipsi retinent sibi et reponunt in
doliis suis.
Hanc decimam querit major Sancti-Mauritii feodaliter, cum
clerico illius qui habet eam a Capitulo, et habet cotidie, quamdiu equitat pro
querenda decima, iii denarios, et obolum pro sua procuratione, et, ad
equum suum ferrandum toto tempore vindemiarum, vi denarios tantum, et
in Loeno dimidium modium avene et de decima unum modium
vini.
Ex hoc debeo annuatim Matutinis, in Nativitate beati Johannis, pro
una medietate decime, xii libras, et, pro altera, xxxiiii
libras.
Item, apud Fontanas, in precaria, xv herbergamenta ; sed modo ibi non sunt nisi ix
hospites, quorum non omnia sunt herbergata, sed omnia herbergabuntur quando illi
qui tenent ea per me cogentur.
In omnibus hospitibus et hebergamentis, habeo censum cum vendis et justiciam
totam ; nec debent illi hospites exercitum, nec calvacatam, nec talliam de
teneuris precarie, nec de mobilibus suis, quamdiu habitant residentes in
precaria.
Habeo etiam in eisdem duas partes minute decime et oblationum suarum in majoribus
festis per custodiam servientis mei, et ibidem habeo quatuor arpennos
vinearum ad perticam sancti Martini, cum
hebergamento ibi posito juxta vineas ; nec possunt hospites vindemiare vineas suas
in clausura vinearum donec ego vindemiem meas, quia sue claudunt meas ; et habeo
censum de omnibus censivis ejusdem precarie, cum vendis et justicia.
Ex hoc debeo Matutinis vii libras, v solidos minus,
annuatim, in Purificatione beate Marie.
Item, apud Penchat, teneo circa ii arpennos
vinearum, cum justicia, de quibus debeo Capitulo, ad parvum compotum, x
solidos, et in Valle-Radulfivi quarteria vinearum quas Radulfus de Ibreio,
clericus, vendicabat sibi, jure hereditario, per curiam
Senonensem, eo quod duo vel tres de cognatione sua
tenuerant eas unus post alium immediate ; sed tandem quitavit eas ecclesie dictus
Radulfus labore meo, et eidem satisfeci decem libras, per
compositionem inde factam, de meo proprio, sine auxilio Capituli : ex hoc debeo
Capitulo, ad parvum compotum, annuatim xii solidos.
Item, teneo apud Chartenvillare4 omnes hospites ville, cum justicia tota et censu de
hospitiis suis, cum oblitis xi sextariorum avene, et fornamentis,
v solidos v denarios minus, scilicet pro unoquoque
sextario v denarios ; et habeo ibi campipartem valentem mihi, ex
donatione Capituli, circa ii modios, et, ex acquisitione mea, tantumdem
inter annonam et avenam.
Ex hoc debeo Capitulo annuatim, in anniversario defuncti Milonis archidiaconi, xl solidos.
Item, apud Calniacum, de acquisitione mea, iiii
modios bladi inter annonam et avenam, paulo plus et paulo minus, in teneura que
fuit Radulfi Plombarii5,
et v solidos inter censum et campipartagium ; et, apud
Joi, Capitulo acquisivi, ad usus quos voluero,
vi solidos in prato quod prius erat commune Capitulo pro tercia
parte, et Valeie pro alia tercia, et majori de
Joi, cum cognatis suis, pro alia tercia parte.
Ego enim et defunctus Willelmus,
decanus, et Willelmus
Capellanus, qui tunc recipiebamus prebendas nostras apud
Joi, acquisivimus partem illam que erat majoris et
cognatorum ejus, et reliquimus duabus prebendis et dimidie que ibi sunt,
approbante Capitulo, pro xv solidis, de quibus
competunt mihi vi solidi, et defuncto
Willelmo, decano, vi solidi, et
Willelmo Capellano, qui tunc tenebat ibi dimidiam
prebendam, iii solidi.
Ex hoc debeo Capitulo annuatim, ad parvum compotum, ex donatione mea,
ii solidos, pro recognitione.
Datum est hoc scriptum memoriale Capitulo, anno Domini MºCCº
quinto decimo, mense septembri. »