École des chartes » ELEC » Le formulaire d'Odart de Morchesne » Chappitre de diverses lettres diffuses » Casus super novis dissaisinis
[fol. 95v]

Casus super novis dissaisinisa

Karolus etc., baillivo tali etc., salutem. Pro parte Talis etc. nobis fuit expositum graviter conquerendo, cum ipse conquerens justo titulo et ad bonam causam sit et fuerit in possessione et saisina pacificis et quietis habendi, levandi, percipiendi et exigendi annuatim quatuor libras turonensium monete regie a Tali pro et superb domibus quibusdam juxta domos que fuerunt etc. et juxta domos etc. ex altera parte, videlicet XL solidos turonensium in quolibet festo Nativitatis Domini et alios XL solidos turonensium in quolibet festo beati etc., fueritque idem conquerens in possessione et saisina compellendi et compelli faciendi dictum Talem ac suos predecessores a quibus causam habet ad sibi solvendum annuatim predictas soluciones et predictis terminis, et de hoc ipse conquerens sit et fuerit in possessione et saisina pacificis et quietis a XXX annis citra vel ultra ac per tot et tale tempus quod sufficit ad bonam possessionem et saisinam acquirendum et acquisitam retinendum, nova turba infrascripta excepta, nichilominus tamen, ipso predicto conquerente existente in suis possessione et saisina predictis, idem Talis, possessor [fol. 96] et tenementariusc predictus earumdem domorum, ab anno et die citra dictas quatuor libras turonensium sibi solvere et satisfacere denegavit, impedivit et perturbavit diversimode conquerentem predictum in perceptione dictarum IIII or librarum turonensium, suis possessione et saisina predictis dessaisiendo, et eisdem privare et expoliare nititurd noviter et de facto ipsum conquerentem in sui maximum prejudicium atque dampnum jurisque et justicie lesionem, ut asserit, nostrum oportunum remedium et provisionem juxta formam statutie regii querele de novis dissaisinis super hoc implorando. Quocirca vobis et vestrum cuilibet qui super hoc requiretur precipimus et mandamus ; et quia sedes vestras in villa Tali, in qua partes ipse moram trahunt, prout fertur, habetis, committimus quatinus ad […]f.


a leçon aussi donnée par la table, ici corrigée sur dessaisinis par surcharge d'un isur le e.
b insuper ms.
c P donne tenenciarius.
d nititur omis ms, rétabli d'après P, qui donne intitur (sic).
e statusms, corrigé avec P.
f La formule s'arrête brutalement ici dans le ms, le reste de la page (environ les deux tiers) étant laissé en blanc. De leur côté, P et le formulaire fr. 14371 s'arrêtent à committimus etc., sans ménager de blanc ensuite. La formule est absente du manuscrit M, ici affecté par une lacune matérielle, et c'est sans doute un ajout postérieur qui est consigné à cet endroit dans S : committimus quatinus, partibus ipsis auditis, exibeatis celeris justicie complementum.Quoniam sic fieri volumus. Non obstantibus etc. Datum etc.