École des chartes » ELEC » Le formulaire d'Odart de Morchesne » Respiz » Respit a deux ans contre usuriers
[fol. 17]

Respit a deux ans contre usuriers

Karolus etc., baillivo etc. ceterisque justiciariis nostris aut eorum locatenentibus, salutem. Cuma nos Tali de debitis persolvendis, in quibus suis creditoribus quibuscumque usurariis seu de contractibus usurariisb publice diffamatis tenetur, dilacionem seu respectum usque ad biennium exnunc continue computandum de gracia speciali concessimus et concedimus per presentes, ita tamen quod in fine cujuslibet anni dicti biennii medietatem debitorum suorum suis creditoribus solvere teneatur, usuris tamen quibuscumque cessantibus, nisi alias a nobis obtinuerit graciam supradictam. Mandantes vobis et vestrum cuilibet, prout ad eum pertinuerit, quatinus, recepta a dicto Tali caucione quam super hoc dare poterit, de debitis hujumodi solvendis modo premisso suis creditoribus antedictis prenominatum Talem seu ejus fidejussores et alios pro ipso quomodolibet obligatos ad hujusmodi solucionem debitorum contra nostram presentem graciam in personis sive bonis minime compellatis seu compelli faciatis ; sed quicquid per dictos creditores a dicto Tali ultra puram sortem per usurariamc pravitatem aut per contractus usurariosd habuisse et recepisse noveritis, unacum litteris obligatoriis super hoc confectis et [fol. 17v] pignoribus, si que propter hoc detineantur, dicta pura sorte premisso modo soluta, eidem Tali reddi et restitui vel in deducioneme debiti principalis converti faciatis, ipsos et eorum quemlibet omnibus viis et juris remediis ad hoc debite compellendo. Obligacionibus et renunciacionibus fide et juramento intervenientibus factis, dum tamen a prelato suo aut alio super hoc potestatem habente de hujusmodi fide et juramento dispensacionem obtinuerit, et privilegiis super hoc concessis ac litteris surrepticiis a nobis seu nostra curia in contrarium impetratis vel impetrandis, sub quacumque verborum forma confectis, de presenti gracia expressam minime facientibus mencionem, non obstantibus quibuscumque. Nolumus tamen quod hujusmodi gracia ad debita nostra nundinarumque Campanie et Brie aliqualiter se extendat. Datum etc.


a La structure de l'acte (qui est exactement la même dans MS, alors que P l'abrège) impose de ne pas tenir compte du cum, ou plutôt de sous-entendre un exposé mentionnant une requête, puisque le dispositif semble commencer dès le nos qui suit.
b abrégé usurar- dans ms ; même si MS développent ici et plus bas usurarum ou par erreur usurarium ou usuram, nous considérons le mot comme une forme de l'adjectif, rappelant l'expression déjà diffusée en moyen français de contraulx usuraires (Godefroy, t. X, p. 824).
c abrégé usur- dans le ms, voir note (b).
d abrégé usur- dans le ms, voir note (b).
e Sic ms.