École des chartes » ELEC » Le formulaire d'Odart de Morchesne » Chartres et remissions et autres lettres en laz de soye » Ampliacion et decoracion d'armes a une communité
[fol. 180v]

Ampliacion et decoracion d'armes a une communité1

Karolus etc., regnum regens, dalphinus Viennensis etc. Notum facimus universis presentibus et futuris quod, cum nunc castrum et castellaniam Lemovicensema personaliter visitaverimus, necessariis causis iter arripientes, loci illius consulum quoque et cohabitancium longeva et perseveranti fidelitate atque famosa celebritate inducti, insignium aliquod in perpetuam memoriam liberaliter decrevimus reliquendum, dignum putantes ut, quos virtutis constancia et fida obediencie sinceritate famosos invenimus, honoris aliquo premio liberaliter decoremus. Novimus etenim principum liberalitate congruere ut eos peramplius honorificis titulis semper extollant quos probitatis et fame meritum clariores effecit ; sic enim animis fidum propositum et perseverantissimum desiderium in publicis agendis exemplo firmantur. Attendentes igitur castrum Lemovicense consulesque, burgenses et habitatores illius necnon castellanie antedicte plebem subjectam multos per annos egregiis factis claruisse ac obediencie et vere subjectionis servasse semper integritatem, eosdem munificencie nostre donis merito fieri participes voluimus nec mente exiditb quod, hiis racionibus excitatus, felicis memorie noster avus Karolus rex inclitus hoc castrum et castellaniam subjectam regie corone galicoque sceptro inseparabiliter annexerit, recordatus vetuste fame ac solidec fidelitatis Lemovicensium subjectorum recentique exemplo cognoscens ut, regie majestatis consensu manibus alienis extereque potestati dimissi, naturali quodam [fol. 181] instinctu et fideli sinceritate in eis persistente, sponte sub proprio dominio redierint, gravia pericula guerrarumque discrimina longum per tempus olim et nunc animo pacienti et virili resistencia perferentes ; que et alia amplissima merita nos eisdem reddunt affectiores. Propterea volumusd et concessimus volumusque et concedimus per presentes ac de gracia speciali et auctoritate regia qua fungimur ut, ad perpetuam memoriam ex regia dignitate aliquod pignus recipientes, insignibus armis nostro dono atque concessione motu proprio muniantur in laudem virilis et robuste firmitatis. Quequidem arma ipsorum castri consulum et habitancium sic designamus : sit scutum rubicundum cum capite blavei coloris, tribus floribus liliis aureis inserto ; in medio vero scuto, capud gloriosissimi Acquitanorum apostoli Martialis, his carateribus « S » et « M » hinc et inde inscriptis designato, in cujus gloriosi sancti spatula dextera delphinus unus in nostre largicionis recordacionem figuretur blaveus. Quequidem arma locise eminentibus ipsius castri et castellanie, vexillis et signis ejusdem volumus figurari et per eosdem consules, burgenses et habitantes deferri et designari in actis bellicis magnificisque gestis et ubicumque voluerint ; indultoque presenti regio et nostro gaudeant et pociantur ipsi et eorum successores perpetuis temporibus pacifice, omni contradictione semota. Quocirca tenore presencium damus in mandatis constabulario et cancellario regiis dilectisque et fidelibus consiliariis prefati domini mei et nostris gentibus presens tenentibus et qui futura tenebunt parlamenta, aliis justiciariis et officiariis regiis et nostris et eorum locatenentibus, presentibus et futuris, ubilibet constitutis et eorum cuilibet, prout ad eum spectaverit, quatinus hoc nostro indulto et presenti concessione predictos consules, burgenses et cohabitatores dictorum castri et castellanie uti et gaudere perpetuo et inviolabiliter faciant et permittant juxta presencium seriem litterarum. Quas ut perpetuam obtineant roboris firmitatem, nostri sigilli jussimus appensione muniri. Datum apud predictum castrum Lemovicense, mense januarii, anno Domini millesimo quadringentesimo vicesimo primo.


a abrégé Lemovicen'.
b comprendre excidit avec M.
c solidei, le i rayé d'un léger trait.
d sic ms et M.
e loci ms ; M donne une autre formulation, moins riche de sens : quequidem arma eminencia ipsius castri et castellanie vexillis…
1 Comme la précédente, cette formule est aussi intégrée au formulaire fr. 5271, du règne de Charles VII (fol. 49v). — L'acte-source, dont Morchesne a cette fois conservé la date, a été délivré dans le même contexte que l'acte repris dans la formule précédente (et peut-être était-il lui aussi signé d'Alain Chartier). Mais sa tradition est, à l'inverse, des plus pauvres : Louis Guibert (Documents, analyses de pièces, extraits et notes relatifs à l'histoire municipale des deux villes de Limoges, Limoges, 1902, p. 85-86) n'en a eu connaissance que par deux mentions, au Répertoire des titres de la ville, composé vers 1550 (Arch. comm. Limoges, GG 208), et dans les Annales manuscrites de Limoges…, éd. cit., p. 293. Aucune des pistes explorées par notre ami Stéphane Capot pour en retrouver copie n'a abouti.