École des chartes » ELEC » Le formulaire d'Odart de Morchesne » Chartres et remissions et autres lettres en laz de soye » Admortissement de cymetiere
[fol. 176v]
[fol. 177]

Admortissement de cymetiere1

Karolus etc., ad perpetuam rei memoriam. Si, christianissimorum regum predecessorum nostrorum vestigiis inherentes, velud boni amatores ea que utilia et salutaria nobis et hominibus esse videntur agimus, regalem excercemus clemenciam, cumque parrochialis ecclesia sancti Johannis, gloriosissimi Precursoris et Baptiste Domini, sita Parisius in Gravia jampridem cimiterio careata nec habeat locum ad humacionem corporum in ipsa parrochia sepultorumb condecentem vel opportunum, sed, vigente necessitate, oportuit et oportet quotidie corpora mortuorumc extra dictam parrochiam quocienscumque ad hoc casus accidit tamquam si peregrini, extranei et advene existerent ubilibet transportare, quod cedit in ipsorum parrochianorum non modicum detrimentum, maxime cum dicta parrochia sit ampla et habitatorum multitudine copiose populata, notum igitur facimus universis presentibus pariter et futuris quod nos, ad requestam, ymo verius ad humilemd supplicacionem dilectorum nostrorum matriculariorum ac totius universitatis habitanciume et parrochianorum dicte parrochialis ecclesie, necnon ad gloriam, laudem et honorem Dei omnipotentis et Dei Precursoris et plus quam prophete, qui verum et immaculatum agnum redemptorem nostrum cum digito publice demonstravit, quamdamf plateam sive locum,g sicut se habet et continetur infra metas, superficie, longitudine, latitudine ac profunditateg, sitam sive situm prope locum qui dicitur Vetus cimiterium Beati Johannish et juxta vicum Burgi Tibourdi ex uno latere et ex alio eundoi ad vicum de Britonariah, quem locum unacum hospicio, manerio, domibus et adjacenciis eorumdem Petrus de Credonio miles nuper obtinere solebat et eciam possidere post defunctum Inguerrandum de Hedinoj 2 quondam militem et quodquidem hospicium et locumk unacum pertinenciis ejusdem nuper distrui et dissolvi jussimus ac fecimus funditus demoliril ob reatum et culpam dicti de Credonio3, qui in lesionem et scandalum nostre regie majestatis nisus fuit temere attemptare ac de facto magnificenciam inclite et famosissime domus Franciem de qua exorti sumus acriter, proditorie, more hostili ac ausu temerario violare presumpsit, que omnia et singula ad nos et ad manum nostram, dicti de Credonio demeritis exigentibus, tamquam confiscata deveneruntn et penitus applicatal eisdem supplicantibusodedimus, concessimus damusque et concedimusex certo propositoo, de nostris certa sciencia auctoritateque [fol. 177v] regia et gracia speciali per presentes, ad hujusmodi plateam sive locum superius designatump tenendum, habendum et in perpetuum futuris temporibus possidendum per matricularios et parrochianosq dicte parrochialis ecclesie qui nunc sunt et per eorum successores et ab ipsis causam habentes et habiturosr in futurum libere, pacifice et quiete, ad opus tamen ets utilitatem cujusdam cimiterii novit, quod ibidem fieri, construi, edificari et consecrari volumusu ad augmentum ecclesie sancti Johannis prelibati pro inhumando et ecclesiastice sepulture tradendo corpora et cadavera fidelium in ipsa parrochia decedencium. Et ex ampliori et uberiori gracia plateam et locum superius declaratumadmortisavimus et admortisamusv de nostra certa sciencia, plenitudine regie potestatis et gracia speciali predictisv ac admortisatum eisdem supplicantibus pro se et eorum posteris et ab eis causam habituris in futurum tradidimus et tradimus per presentes ; concedentes et volentes ut ipsi et eorum posteri plateam seu locum antedictumw tenere, habere et possidere perpetue valeant atque possint absque eo quod ipsam vel ipsum dimittere, vendere, alienare seu extra manus suas ponere teneantur seu cogi possintx et absque aliqua financia nobis aut successoribus nostris vel aliis ad hoc deputatis aut deputandis prestanda propter hoc seu quomodolibet exsolvenda ; quam eciam financiam, quantacumque sit aut esse possit, dictis supplicantibus et eorum causam habentibus et habituris in futurum quittavimus penitus et quittamus de nostra dicta gracia speciali, ut ad oraciones, preces ac opera pietatis, caritatis et devocionis que in dicta parrochiali ecclesia fiunt et decetero fient imperpetuum valeamus et mereamur feliciter aggregari ; quique prefati matricularii dicte ecclesie promiserunt et tenebuntur anno quolibet imperpetuum in ipsa ecclesia unam missam de Sancto Spiritu pro nobis et pro dilectissima consorte nostra regina quamdiu nos vitam duxerimus in humanis, et post decessum nostrum de defunctis, solenniter facere celebrari die date concessionis doni nostri de dicto novo cimiterio, ut premittitur, sibi facti4. Quocirca dilectis et fidelibus gentibus nostris camere compotorum nostrorum et thesaurariis Parisius, preposito nostro Parisiensi ceterisque justiciariis et officiariis nostris aut eorum locatenentibus, modernis et futuris, et eorum cuilibet, prout ad eum pertinuerit, tenore presencium mandamus, districtius injungentes, quatinus ipsos matricularios, parrochianos aut alios quorum intererit aut interesse poterit dicti dono, gracia, [fol. 178] concessione, admortisacione et quittacione nostris uti ad plenum et pacifice gaudere faciant et permittant nec ipsos in contrarium aliqualiter molestent, impediant aut pertubent seu permittant a quoquam quomodolibet molestari, perturbari seu eciam impediri. Ordinacionibus, mandatis, jure, consuetudine, stilo vel edicto factis vel faciendis ad hoc contrariis vel adversis non obstantibus quibuscumque. Quod ut firmum et stabile perpetuo permaneat in futurum, nostrum presentibus litteris jussimus apponi sigillum. Nostro tamen in ceteris et in omnibus quolibet alieno jure semper salvo. Datum Parisius, mense tali, anno Domini millesimo etc.


a caveat ms, corrigé avec PR.
b R ajoute vel sepeliendorum.
c R ajoute ici et decedentium in dicta parrochia (extra ipsam).
d humilimam R.
e habitancium omis R.
f quamquidem ms, corrigé avec PR.
g sicut — profunditate ms, cum pertinentiis ejusdem, viridariis seu jardinis exceptis R.
g sicut — profunditate] cum pertinentiis ejusdem, viridariis seu jardinis exceptis R.
h et juxta — Britonaria ms, contiguam vel contiguum ex una parte juxta viam de Franco Maurairo et aboutissantem a parte anteriori circa finem vici de Vitraria eundo usque ad dictus vetus cimiterium et ex alio latere quibusdam domunculis ad locagium traditis que fuerunt olim de pertinentiis dicte platee sive loci, in qua seu quo situatum erat et fudatum manerium seu hospicium Petri de Credonio militis, ultimi possessoris eorumdem, et a parte posteriori jardinis seu ortis dicti manerii seu hospitii, sicut et prout dicta platea seu locus se habent et continentur infra metas, superficie, longitudine ac profunditate R.
i eumdo ms.
h et juxta — Britonaria] contiguam vel contiguum ex una parte juxta viam de Franco Maurairo et aboutissantem a parte anteriori circa finem vici de Vitraria eundo usque ad dictus vetus cimiterium et ex alio latere quibusdam domunculis ad locagium traditis que fuerunt olim de pertinentiis dicte platee sive loci, in qua seu quo situatum erat et fudatum manerium seu hospicium Petri de Credonio militis, ultimi possessoris eorumdem, et a parte posteriori jardinis seu ortis dicti manerii seu hospitii, sicut et prout dicta platea seu locus se habent et continentur infra metas, superficie, longitudine ac profunditate R.
j post defunctum Inguerrandum ms, et hec omnia acquisierat ab Ingueranno de Eudino R.
k et locum ms, seu manerium R.
l Tout le passage ob reatum — applicata est une addition de Morchesne, qui a retranché de l'acte-source un autre passage, inséré un peu plus haut, avant nuper destrui, et que nous donnons d'après R : ob crimen lese majestatis per dictum de Credonio commissum a (sic) nostris juribus via juris post proclamationes solenniter factas ac banno et confiscatione inde subsecutis extitit applicatum et (sic) destestationem criminis per dictum de Credonio commissi et propter exemplum justitie.
m France ms.
n devenerint ms, corrigé avec PR.
l Tout le passage ob reatum — applicata est une addition de Morchesne, qui a retranché de l'acte-source un autre passage, inséré un peu plus haut, avant nuper destrui, et que nous donnons d'après R : ob crimen lese majestatis per dictum de Credonio commissum a (sic) nostris juribus via juris post proclamationes solenniter factas ac banno et confiscatione inde subsecutis extitit applicatum et (sic) destestationem criminis per dictum de Credonio commissi et propter exemplum justitie.
o dedimus — proposito] et parrochianis imposterum dedimus alias et concessimus Parisius, videlicet die decima octava mensis junii, anni Domini M CCC nonagesimi secundi, et adhuc donum nostrum hujusmodi confirmando et illud corroborando dictis parrochianis supplicantibus denuo iterum et de novo, si opus sit, damus atque concedimus in perpetuum R.
o dedimus — proposito ms, et parrochianis imposterum dedimus alias et concessimus Parisius, videlicet die decima octava mensis junii, anni Domini M CCC nonagesimi secundi, et adhuc donum nostrum hujusmodi confirmando et illud corroborando dictis parrochianis supplicantibus denuo iterum et de novo, si opus sit, damus atque concedimus in perpetuum R.
p R ajoute ici absque tamen viridariis aut jardinis.
q perrochianos ms.
r R ajoute ici qui pro tempore erunt.
s et omis ms, rétabli d'après PR.
t R ajoute ici quod decetero vocabitur novum cimiterium Sancti Johannis et.
u volumus et ordinamus R.
v Le passage de nostra — predictis est une addition de Morchesne au texte de l'acte-source d'après R.
v Le passage de nostra — predictis est une addition de Morchesne au texte de l'acte-source d'après R.
w R ajoute ici cum dictis suis adjacentiis et pertinentiis superius expressis, declaratis et ut prefertur admortizatis.
x R ajoute ici per nos aut successores nostros.
1 La source du formulaire est une charte de Charles VI, donnée à Abbeville, en mai 1393 (original, Arch. nat., S 3402, doss. 3 [A] ; enregistrement JJ 145, fol. 6v-7 [R]), déjà connue d'Henri Lemoine, L'église Saint-Jean-en-Grève, ses cimetières et sa démolition, dans Bulletin de la Société de l'histoire de Paris et de l'Île-de-France, t. 49, 1922, p. 71-76, à la p. 72 (d'après A). La collation montre que Morchesne en a assez profondément retravaillé le texte ; nous indiquons dans l'apparat toutes les variantes significatives de l'acte-source pour montrer les mécanismes de cette réécriture, mais d'après R, car A est aujourd'hui très effacé. Il est beaucoup moins vraisemblable que Morchesne se soit appuyé sur une lettre antérieure du roi, mentionnée dans la présente charte (voir note [o] de l'apparat critique) et datée du 18 juin 1392, puisque le formulaire comme R signalent la forme de charte ad perpetuam rei memoriam que la première lettre n'avait pas dû prendre.
2 Enguerran d'Eudin s'était fait remarquer dans les combats contre les Anglais. Il occupa successivement plusieurs offices : gouverneur de Tournai, gouverneur du Ponthieu, sénéchal de Beaucaire, gouverneur de Montpellier, lieutenant du roi dans le royaume d'Arles. De 1385 jusqu'à sa mort, le 6 mars 1391, il fut gouverneur du Dauphiné. Peu avant de mourir, il fut admis à l'Hôtel-Dieu de Paris, où il testa le 19 octobre 1390 (D.B.F., t. XIII, p. 253-254).
3 Le bien dont il s'agit est documenté par une lettre de Châtelet, en date du 10 octobre 1390, où Pierre de Craon, seigneur de La Ferté-Bernard, chambellan du roi et du duc de Touraine, est dit acquérir un hostel… au bout de la rue de la Verrerie, a l'opposite du viez cymetiere Sainct Jehan… faisant le coing de la rue du Bourc Thiboust, par échange avec Enguerran d'Eudin, chambellan du roi, à qui il cède sa seigneurie de Rozoy (original, Arch. nat., S 3402, doss. 3). L'hôtel de Pierre de Craon occupait les numéros 13 et 15 de la rue du Bourg-Tibourg et les numéros 2 et 4 de la rue de la Verrerie (J. Hillairet, Dictionnaire historique des rues de Paris, Paris, 1964, t. I, p. 233 et 622). À la suite de la tentative de Pierre de Craon d'assassiner le connétable Olivier de Clisson, Charles VI ordonna de confisquer ses biens et de raser ses immeubles.
4 L'engagement des marguilliers de la paroisse à assurer ces services a fait l'objet d'une lettre de Châtelet le 6 octobre 1393, confiée au Trésor des chartes du roi (Arch. nat., J 365, n° 10) ; une large portion de la description du bien-fonds s'y trouve reprise, en français, de la charte de Charles VI.