École des chartes » ELEC » Le formulaire d'Odart de Morchesne » Respiz » Dispense du prelat sur le respit
[fol. 16v]
[fol. 17]

Dispense du prelat sur le respit

Universis presentes litteris inspecturis, Aurelianensis miseracione etc. episcopus N., salutem in Domino sempiternam. Ad nos accedens, Talis etc. nobis exposuit humiliter supplicando quod excellentissimus princeps dominus noster rex Francie concessit sibi dilacionem et respectum de debitis suis persolvendis usque ad quinque annos propter causas contentas, et quod secum de fide et juramento per eum factis in contractibus et litteris obligatoriis in quibus est obligatus creditoribus suis quibuscumque, tam christianis quam judeis usurariis, dispensare dignaremur. Nos, pietatis intuitu et attentis hiis que continentur in litteris regiis, cum eo de fide et juramento per eum in dictis litteris obligatoriis et contractibus factis de gracia speciali misericorditer dispensamus secundum formam et tenorem dictarum litterarum regiarum, exceptis tamen debitis nostris et curie nostre litteris de nisi1, in quibus nolumus quod hujusmodi gracia nostra aliquatenus se extendat. Datum sub sigillo etc.


1 Les lettres de nisi sont des lettres d'obligation. Du Cange, s.v. « nisi », t. V, p. 594, explique la genèse du terme : Clausula de nisi, qua quis fidem suam obstringit se quippiam praestiturum ea conditione ut, si promissa non perfecerit, poenis subjaceat in hujusmodi obligationibus appositis sub hac, aliave simili, formula : “nisi contenta adimpleverit etc.”, citant ensuite des expressions comme obligatio de nisi en latin ou, en français, un nisi ou obligation.