École des chartes » ELEC » Le formulaire d'Odart de Morchesne » Chartres et remissions et autres lettres en laz de soye » Confirmacion de privileges
[fol. 174]

Confirmacion de privileges1

Karolus etc., ad perpetuam rei memoriam. Regie magestatis ea prestancior est solicitudo ut ecclesiasticis personis libertates et privilegia, quibus eas nostri dotaverunt predecessores, liberaliter consolidemus, ut, nostro fulciti presidio, divinis accuracius persistant obsequiis. Sane litteras pro parte sincere dilectorum nostrorum N. nobis porrectas suscepimus hoc tenore :
Karolus etc. ;
post quarumquidem exhibicionem litterarum, prefati N. nos humiliter supplicaverunt quatinus ipsas nostre confirmacionis muninime dignaremur litteras roborare. Nos igitur, prelibatorum predecessorum nostrorum vestigiis inherere affectantes, hujusmodi litterarum perspicaciter serie attenta, considerantes presertim fidelitatem quam hi religiosi ad nos et regiam domum nostram semper gesserunt, propter quam tempore guerrarum regni nostri plurimas perpessi sunt jacturas et incomoda, quibus et sincera qua illud Belliloci monasterium complectimur devocione moti2, preinsertas litteras ac omnia et singula in eis contenta ratas et gratas habentes, volumus, laudamus, approbamus et ratifficamus ac ex nostra certa sciencia, speciali gracia auctoritateque regia per nostri presentis interposicionem decreti, quathenus eisdem hactenus rite et debiteprefati religiosi usi sunt, confirmavimus et confirmamus per presentes. Quocirca [fol. 174v] mandamus per easdem dilectis et fidelibus gentibus presens nostrum tenentibus et que futura tenebunt parlamenta, gentibus compotorum nostrorum, thesaurario nostro generali, baillivo N. 3 ceterisque justiciariis et officiariis nostris vel eorum locatenentibus et ipsorum cuilibet, presentibus et futuris, prout ad eum pertinuerit, quatinus dictos N. nostris gracia presenti et concessione uti et gaudere pacifice faciant et permittant, omne impedimentum, si quod secus fieri contingerit, amovendo seu amoveri faciendo indilate, visis presentibus. Quas ut perpetua stabilitate perdurent, sigilli nostri duximus appensione muniendas. Nostro in aliis et in omnibus quolibet alieno jure semper salvo. Datum etc.


1 Cette lettre de Charles VII, donnée à Loches en août 1423, est connue par un vidimus de Louis XI, de septembre 1463, lui-même vidimé par Charles VIII en 1493 (enregistrement au parlement, Arch. nat., X1a 8609, fol. 139 [R] ; éd. O.R.F., t. XVI, p. 67-70, qui néglige le vidimus de Charles VIII). D'après cette source, l'acte de Charles VII réutilisé par Morchesne avait été signé par le notaire et secrétaire [Jean] Le Picart. Il vidimait un acte de Charles V de janvier 1368 (n.st.), scellé en 1415 du sceau de Charles VI et qui vidimait un acte du comte Foulque d'Anjou pour l'abbaye bénédictine de Beaulieu-lès-Loches (Indre-et-Loire, cant. Loches).
2 Nous proposons de comprendre que moti commande deux compléments, d'abord quibus (qui reprend jacturas et incomoda), ensuite sincera devocione qua (…) monasterium complectimur.
3 D'après R, l'acte-source adressait la clause injonctive au bailli de Touraine et aux prévôt et receveur royaux de Loches.