École des chartes » ELEC » Le formulaire d'Odart de Morchesne » Retenues » Retenue de conseiller sans gaiges
[fol. 58]
[fol. 58v]

Retenue de conseiller sans gaiges

Karolus, Dei gratia Francorum rex, universis presentes litteras inspecturis, salutem. Regalis munificentia illos libenter attollit honoribus et favore prosequitur gracioso quos novit scienciis, moribus et doctrinis eruditos et ad id virtutum merita reddunt dignos, ut, dum honoribus senserint se refectos, talibus vaccasse letentur et alii ad eorum vestigia imitanda fervencius animentur. Hinc est quod nos, plurium fide dignorum relacione plenius informati de probitate, sciencia plurimisque virtutum meritis quibus dilectus noster magister N. apud Deum et homines merito commendatur, eumdem magistrum N. in consiliarium nostrum retinuimus et retinemus per presentes et in aliorum consiliariorum nostrorum consorcio tenore presencium aggregamus, volentes ut ipse deinceps honoribus, privilegiis, prerogativis, immunitatibus, libertatibus aliisque juribus quibuscumque quibus ceteri nostri consiliarii uti et gaudere consueverunt plenarie utatur et gaudeat ; juramentum namque solitum nos ab eodem recepimus. Quapropter dilecto et fideli cancellario nostro ceterisque nostris officiariis serie presentium mandamus quatinus eumdem magistrum N. in nostris consiliis interesse, quociens oportunum fuerit, ac honoribus, privilegiis, libertatibus, prerogativis, immunitatibus aliisque juribus quibuscumque predictis uti et gaudere faciat et permittat. In quorum testimonium, sigillum nostrum his nostris litteris duximus apponendum. Datum Turonis etc.

[8.3.a]  ¶ Nota que la recepcion du serement de conseiller et aussi de secretaire du roy appartient au chancelier, sinon que le roy mesmes eust receu le serement, comme il fist de celui pour qui est la precedent retenue.