École des chartes » ELEC » Le formulaire d'Odart de Morchesne » Retenues » Autre retenue de conseiller
[fol. 59]
[fol. 59v]

Autre retenue de conseiller1

Karolus etc., universis presentes litteras inspecturis, salutem. Inter cetera quibus regale fastigium sublimatur et principum solia decorantur, illud potissimum fore dinoscitur cum circumspectorum et litteratorum virorum consorcium in gubernacione gencium eis assistit, ut cuncta per ipsos principes peragenda equo libramine dirimantur et matura deliberacione disponantur. Hac igitur consideracione suasi, dilectum nostrum magistrum N., in sacra pagina magistrum, concernentes eum, palpata experiencia, erga majestatem nostram devocione pollere ac laudabilis industriea circumspectum, in consiliarium nostrum et de nostro consilio, premissorum intuitu ceterisque aliis consideracionibus et motivis nos ad hoc inducentibus, de certa nostra sciencia tenore presencium recepimus ac aliorum consiliariorum nostrorum numero et cetui pariter agregamus, prestito in talibus juramento solito, volentes et intendentes expresse quod dictus magister N. tamquam consiliarius noster illis decetero honoribus, favoribus, privilegiis, libertatibus, prerogativis et graciis ubilibet potiatur et gaudeat quibus alii consiliarii nostri et de nostro consilio potiuntur et gaudent, potiri et gaudere soliti sunt et debent. In cujus rei testimonium etc. Datum etc.


a corrigé sur industria par surcharge du e.
1 À l'époque de Charles VII, on ne connaît qu'un seul conseiller en même temps gradué en théologie, docteur d'ailleurs et non maître, Gérard Machet (Gaussin, Les conseillers de Charles VII, p. 120), au service du futur roi depuis 1412 et son confesseur depuis 1421. Mais comme le texte donné par Morchesne est proche d'une formule du formulaire lat. 17056, du règne de Charles VI (fol. 5), il peut très bien provenir d'une source plus ancienne.