École des chartes » ELEC » Le formulaire d'Odart de Morchesne » Chartres et remissions et autres lettres en laz de soye » Don de chastellenie
[fol. 190v]
[fol. 191]

Don de chastellenie1

Karolus, regis Francorum filius, regnum regens, dalphinus Viennensis etc. a, universis presentibus et futuris, salutem in Eo qui salvos facit rectos corde2. Inter virtutes que principibus conveniunt, liberalitas ipsa et ad ornatum animose decet voluntatisb et ad subditorum trahenda corda proficit, cum per eam compensantur merita personarum dignaque premia justis redduntur ; operibusc sic ad actus magnificos mens subservientis allicitur, sic bonis exempla parantur ad virtutes, cum bene fecisse, etiam si decorum sit atque laudabile, est insuper fructuosum ; alta enim corda, presertim principum, constringi non paciuntur, sed merito in suos exuberant munificencia, recte affluuntd ut quod divina largicione exuberanter acceperunt in alios larga mensura diffundant juxta uniuscujusque qualitatem famulantis. Notum igitur facimus quod nos, attendentes acceptissima obsequia, gratum longumque et laboriosum famulatum quibus regie magestati nobisque subservivit et servit dilectuse et fidelis consiliarius et cambellanus noster, dominus Johannes Louveti, miles, presidens Provencief 3, quo regia comoda et nostra necnon salutem et prosperitatem regii dominii nostreque persone animo peramplius prosecutus est curioso, eo ipsius et suorum meliores eventus sublimacionemque cupimus ampliorem ; etenim cum nos reliquisset Dominus unicum regis filium regnique pondera necnon curasg graves in manu nostra posuisset ac undique nobis sub juvenilibus annis imminerent pericula, hic ab illo tempore nobis astitit indeffessus nosque per cuncta rerum pericula admirabilesque et alteri temporis invisos4 tumultus sanis consiliis et prompta diligencia secutus est, ita ut ejus cum paucis ex nostris industria sedicionem periculosam et sevientem rebellionem Parisiensemh exiverimus cum salute ; ipsoque continue cum aliis famulante, gravibus eti jacturis usque modo dedimus quod potuimus obstaculum ; cujus rei contemptu omnibus rebus suis magno quesitis labore per etatem sui et suorum spoliatus et rebellantibus factus est in predam atque odiis multorum necnon improperiisque plurimis etj jacturis ob nostrum servicium advectusk est ; etsi igitur nos in nostris infortuniis non deseruit sed forcius animum curamque duplavit, ipsum nostre prosperitatis juste volumus esse participem. Hiisl propterea moti racionibus, eidem domino Johanni Loveti motu proprio, ex certa sciencia et cum matura deliberacione nostri magni nobis assistentis consiliim donavimus, cessimus et transportavimus, donamus, cedimus et transportamus per presentes per puram, perfectam et veram donacionem perpetuam et irrevocabilem inter vivos castra nostra [fol. 191v] et castellanias de Teis, de La Pierre, de Domene et de Falavier, quas olim tenuit et possessit recolende memorie dominus Clemens papa, comes Gebenensis5, in patria nostra Dalphinatus ac omne jusn nobis competens quacumque ex causa in dictis castris et castellaniis, in tantum et in quantum dicta castra et castellanie se habent et extendunt in longitudine et latitudine, cum fondis et trefondis, emolumentis et fructibus, tam in censibus, redditibus peccuniariis et grani, exitibus et intratis, cum hominibus et mulieribus corporis, sive sint servi cujuscumque condicionis adscensati, ut censiti, aut alias quovis nomine nuncupatio, aquas, molendina, nemora, prata, decimasp, campos, burgos, bordelagiaq, patronagia ecclesiasticar, collaciones beneficiorum et alia jura, prerogativas aut nobilitates quascumque unacums feudis, retrofeudis, cum jurisdicione alta, media et bassa, mixto et mero imperio et omnibus aliis juribus et seignouriist quas habemus et habere possumus in predictis castris, terris et castellaniis quocumque titulo sive causa aut quomodocumque possint dici seu declarari, absque aliquali retencione erga nos, heredes aut successores nostros in dicto nostro Dalphinatu, exceptis feudo et superioritate tamtummodo ; et ad predicta sic per nos donata et transportata tenenda et possidendau per supradictum tamquam ejus proprium hereditagiumv, domanium perpetuo pro se et suis heredibus et successoribus quibuscumque aut ab ipsis causam habentibus nunc et in futurum ipsum facimus verum dominum, proprietarium et fructuarium, penitus nos devestientes et ipsum investientes et eos qui ab ipso causam habebunt per tradicionem presencium. Et volumus et nobis placet quod ipse, procurator aut procuratores sui aut abw ipso potestatem habentes possint incontinenti recipere et apprehendere possessionem realem et corporalem et quod heredes et successores sui ab ipso causam habentes gaudeant et utantur perpetuo, plenariex et pacifice, in quantum nosy et jura nostra concernit, absque contradicione quacumque, sic quod per nos aut nostros in futurum non possit sibi aut valeat impedimentum prestari […]z.


a La titulature a été enjolivée par Morchesne : B donne simplement regis Francorum filius, dalphinus Viennensis.
b Sans doute obscurci par la coupure animo se que l'on trouve dans ms, le passage a fait l'objet d'une malheureuse correction en ipsa ad animosum ordinate dicet voluntati dans P.
c opibus ms, corrigé d'après B.
d affluant ms, corrigé d'après B.
e dilectissimus B.
f Les mots presidens Provincie ne sont pas dans B et ont tout l'air d'une glose de Morchesne.
g le sfinal ajouté en interligne dans ms ; B donne curasque.
h Parisiensium B.
i sic ms ; B omet ce et, à raison semble-t-il.
j improperiis quamplurimisque B.
k adductus B.
l In his ms.
m Le passage et cum matura — consilii semble être un ajout de Morchesne, B s'arrêtant à et ex certa sciencia.
n juz ms.
o sic ms, qui a sans doute simplifié le passage tel qu'il figure dans B : (condicionis), ascripticii vel censiti aut manumortas vel alio quovis nomine nuncupantur.
p decimos ms, corrigé avec BP.
q passage ici encore simplifié dans ms, puisque B ajoute banna, pasqueria.
r ecclesiarum B.
s una ms.
t seignouriis ms.
u Formulation sans doute remaniée dans ms, B donnant pro predictis… donatis… transportatis tenendis et possidendis.
v heritagium B.
w ab omis ms, rétabli avec BP.
x plene B.
y B ajoute ici et nostros.
z La formule s'achève ici brusquement dans ms, laissant vierge le quart inférieur de la page ; P donne seulement Quocirca etc. et passe sans transition ni blanc à la formule suivante. La fin de l'acte du dauphin est révélée par B : ymo castra et castellanias unacum omnibus suis pertinenciis et appendiciis promitimus bona fide et sub obligatione omnium bonorum nostrorum presencium et futurorum, casu quo per nos aut nostros impedimentum sibi imponeretur, garantire et deffendere sibi et successoribus suis aut ab ipso causam habentibus adversus et contra omnes ; et volumus quod super lite pendente aut que posset in futurum moveri contra dictum nostrum consiliarium per quoscumque occasione dictarum terrarum et castellaniarum procurator noster fiscalis et curia nostra partem faciant pro eodem et viriliter prosequantur tanquam causam nostram propriam usque ad finem. Quocirca tenore presencium damus in mandatis dilecto et fideli gubernatori nostri Dalphinatus qui est aut qui erit pro tempore futuro, gentibus nostrorum consilii et camere compotorum necnon dilecto et fideli militi cambellano et consiliario nostro domino Guillelmo de Rossilione, domino de Boschago, marescallo nostri Dalphinatus, quem in hac parte commitimus, necnon thesaurario nostri Dalphinatus presenti vel futuro et eorum quibuslibet in quantum ad quemlibet spectaverit quatinus nostro presenti dono, cessione et transportatione ipsum dominum Johannem Louveti modo et forma quibus supra uti et gaudere faciant et permitant absque impedimento aut contradictione quacumque, ipsique aut eorum quilibet super hoc requisitus eundem in possessionem realem et pacificam de presenti ponant et inducant in personam sui procuratoris propter hoc legitime constituti, ipso in nostro servicio de presenti occupato, cartasque omnes ac omnia et singula munimenta easdem terras et castra et castellanias et jura earum concernencia eidem expediri faciant ad juris sui conservacionem et hujus nostre donacionis effectum, omnes et quoscumque officiarios sive castellanos alias in dictis castellaniis per nos seu predecessores nostros commissos aut alios subditos nostros quoscumque ad ea que hujus nostre donacionis effectum atque complementum concernent viriliter compellendo omnibus viis et modis convenientibus et oportunis et quibus videbitur expedire. Quia sic fieri voluimus, non obstantibus quibuscumque statutis, constitucionibus et usibus aut aliis mandatis quibuscumque. Ut autem nostra presens donacio robur et firmitatem perpetuo habeat, nostrum sigillum presentibus duximus apponendum. Datum apud villam nostram de Aubugniaco (sic, Aubigny-sur-Nère, Cher, ch.-l. cant.), die XXIX mensis septembris, anno Domini millesimo quadringentesimo decimo nono. — Per dominum Dalphinum, vobis, Claromontensi et Sancti Papuli episcopis, baillivo Turonie ac domino Ludovicod'Escourailles presentibus. J. Le Picart. Visa.
1 L'acte-source, daté du 29 septembre 1419, et signé par J. Le Picart, a été inséré dans un acte du gouverneur du Dauphiné du 22 octobre suivant, lui-même enregistré dans le registre Arch. dép. Isère, B 3044, fol. 22-25 (ci-dessous cité sous le sigle B et dont nous indiquons les variantes autres que de graphie). Cette copie permet de connaître la fin de l'acte, que Morchesne a sautée (la coupure est identique dans ms et P, ce dernier imaginant une amorce mal choisie, M et S ne retenant pas la formule). Elle nous est connue grâce à Du Fresne, t. I, p. 415, qui narre, pièces à l'appui, les multiples résistances qui furent opposées localement à l'exécution de l'acte.
2 Ps. 7,11.
3 Sur Jean Louvet, voir l'annotation à la formule [16.4].
4 Nous comprenons “non vus”, donc “inouïs”.
5 Le pape Clément VII (1378-1394) devint comte de Genève à la suite du décès de son frère Pierre en 1392. Il porta ce titre jusqu'à sa mort (Pierre Duparc, Le comté de Genève, IXe-XVe siècle, Genève, Paris, 1955, p. 328-332). En juillet 1422, Louvet donna au bâtard d'Orléans, devenu son gendre, les châtellenies de Theys (Isère, cant. Goncelin), La Pierre (Isère, cant. Goncelin), Domène (Isère, ch.-l. cant.) et Fallavier (Isère, cant. La Verpillière, comm. Saint-Quentin-Fallavier), situées dans le comté de Genève. Dans les collections de la Bibliothèque municipale de Grenoble, il existe plusieurs dossiers sur des affaires impliquant ces domaines à la fin du XIVe et au début du XVe siècle (Catalogue général des manuscrits des bibliothèques publiques de France, t. VII, Grenoble, Paris, 1889, p. 434-436).