Carta Ludovici regis, de dono Symonis de Nealpha, — et de Parva Haya, — et de pluribus aliis.
- A Original en parchemin — Inv., p. 27, l. O.
- B Copie. — Déclaration de 1511, fº 12 vº.
- a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
In nomine sancte et individue Trinitatis.
Ego Lugdovicus, Dei
gratia, Francorum rex et dux
Aquitanorum, notum fieri volo cunctis fidelibus,
tam futuris quam et instantibus, quod Symon de Nielpha
donavit Deo et monachis de
Savigneio terram de Valle Sarnaii1, in
abbatiam construendam in honore sancte Dei genitricis
Marie sanctique Johannis Baptiste ;
quin etiam Parvam Hayam et totam terram de
Exarto Roberti, concedente uxore sua
Eva, ad cujus dotalicium hec omnia pertinebant,
filiisque ipsius Symonis, Milone
videlicet primogenito, Gaufrido et
Amaurico ; addidit etiam ut monachi de nemoribus,
quecumque in vicinia eorum habebat, suficienter ad omnia sua necessaria
acciperent ; herbam quoque et pasturam eorumdem nemorum in alimentum jumentorum
suorum et peccorum.
Hoc quoque concessit, ut quicumque de hominibus suis eidem ecclesie aliquid in
elemosinam dare voluerit, quod de potestate et pheodo ipsius sit, sine omni
contradictione faciat.
Hoc etiam notum sit quod Gauterius de Rambullet et
Hamo Tyribos et Hamo de Soligneio2,
concedentibus uxoribus suis et liberis, dederunt Deo et
predicte ecclesie decimam quam in prefata valle possidebant.
Milo de Forgiis et Eremburgis, uxor ejus, rogatu Guidonis
de Boolon, proanimabus suis suorumque
predecessorum, dederunt pretaxate ecclesie decimam de Essarto
Roberti, de primiciis, jure perpetuo, solidam et quietam ; de
frugibus autem retinuit in usus suos duos modios per singulos annos,
unum videlicet tritici et alterum avene.
Et, quia ad feodum predicti Guidonis supradicta decima
pertinebat, et ipse concessit et propria manu firmavit.
Hugo Bibens1 dedit partem nemoris sui quod habebat in monte
Faucone, cum quadam terre cultura que est juxta viam
Gomez, pro sua
parentumque suorum salute, Maria uxore sua, filioque suo
Hugone assentientibus.
[Nanterius de Orceio2 dedit predicte ecclesie IX arpenta
terre.
Symon de Monjai dedit
duo arpenta terre.
Guido de Lucentibus dedit in elemosinam collem supra
terram de Molleipen,
concedente uxore sua Helena et
filiabus suis, Regeia et Hodelina.
Petrus, balistarius, de Monte
Leterico concessit terram de Molleipen pro campiparte perpetuo
possidendam, et, pro remedio anime sue, dedit sepedicte ecclesie ipsius terre
decimam.
Concessum est etiam quod si idem Petrus absque herede
moritur3.
Hujus rei datores, laudatores atque testes sunt Symon de
Spinci, Bovo et Hugo
fratres ejus, et Guido filius ipsius
Symonis, de quorum pheodo terra consistit.
Rainaudus Cornet dedit
duo arpenta prati juxta predictam terram, concedente uxore sua Hodelina, filioque suo Ansoldo nomine.
Gulermus Chosit dedit
terram de Biviliis, pro remedio anime sue.
Symon de Gomez dedit
terram de Huaneria, concedente uxore
sua Hersenda.
Fulcherius decanus dedit
III arpenta et dimidium vinee apud Atheias,
et Johannes Rufus dedit censum II
arpentorum et pressoragium que ad se pertinebant ; et
Bartholomeus, censum arpenti et dimidii.
Predictus etiam Johannes dedit II modios vini,
pro anima matris sue.
Renaudus dedit ibidem arpentum vinee, concedente uxore sua Milesenda, filioque suo Luca nomine.
Bertrannus, frater suus, et uxor ejus Roscha, filiusque suus Nicholaus, dedit dimidium modium
vini in predicta vinea, et alium dimidium de vinea Rainaudi fratris sui.
Petrus de Atheis dedit
arpentum vinee de Anseis,
concedente matre sua, fratre suo Barlholomeo.
Hi omnes, pro salute sua suorumque predecessorum, hec omnia Domino
obtulerunt.
Nos autem eorum dona et volumus et approbamus, et de nostro superaddimus de
nemoribus nostris de Heliline, de vivo ad edificia
abbatie ac de mortuo ad comburendum], pasnagium quoque porcorum suorum,
pastionem etiam jumentorum et peccorum, excepto quod porci non intrent forestam
a calendis
Variantes de la Déclaration de 1511.
Nanterius de Orceio dedit prædictæ ecclesiæ novem arpenta terræ et decimam cujusdam terræ, quam monachi ab ipso Nanterio pro sola campiparte excolendam in perpetuo receperunt. Guido de Lucente dedit in elemosinam collem qui est supra terram de Molleypen et terram quam habebat ex altera parte nemoris villæ Januariæ, concedente uxore sua et fratribus suis. Petrus, balistarius, de Monte Letherico, dedit ipsis monachis terram de Molleypen quiete possidendam, astantibus et concedentibus Simone de Spinci, et Bovone, et Hugone, et Guidone, filio ipsius Simonis, de quorum terra feodo erat. Hujus rei testes sunt : Ansoldus de Challi ; Hugo, filius Tebalt ; Simon de Muntgai ; Milo de Mortuo Mari ; Stephanus. Rainaldus Cornet dedit duo arpenta prati juxta prædictam terram, concedente uxore sua Hodelina, filioque suo, Ansoldo nomine. Guillelmus Choset dedit terram de Biviles, pro remedio animæ suæ. Simon de Gomez dedit terram de Huaneria, concedente uxore sua Hersenda. Fulgerius decanus dedit tria arpenta et dimidium vineæ apud Atheias ; et Johannes Rufus dedit censum duorum arpentorum et pressoragium, quæ ad eum pertinebant ; et Bartholomeus, censum arpenti et dimidii. Prædictus etiam Johannes dedit duos modios vini, pro anima matris suæ. Renauldus de Atheiis dedit eis arpentum vineæ, concedente uxore sua Milesenda ; Bertranus, frater suus, et uxor ejus Rescha dederunt dimidium modium vini in predicta vinea et alium dimidium de vinea Rainaldi, fratris sui. Sancelina et Petrus, filius ejus, dederunt ipsis monachis duos arpentos vineæ de Anseis, concedente Bartholomeo. Paganus de Stambis, cognomine Rainguardus, dedit monachis sanctæ Mariæ Sarnaiiquatuor arpentos vineæ juxta Stripiniacum1. Hi omnes, pro salute sua suorumque predecessorum, hæc omnia Domino obtulerunt. Nos autem eorum dona et volumus et approbamus, et de nostro superaddimus, decimam videlicet vinearum quas Theobaldus, canonicus de Stambis, eis dederat. Silvam vero Acquilinæ in usus suos concedimus, vivum videlicet ad ædificia abbatiæ, mortuum vero ad comburendum ; pasnagium quoque, etc.