École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Vaux-de-Cernay » Tome premier (2e partie) 1251-1300 » 1281-1290 » Dec. 1281

" Johannis de Mandrosa armigeri et Johanne, uxoris ejus, de quatuordecim arpennis nemorum et de pascuis. "

  • A Original en parchemin. — Inv., p. 95, l. 1, nº 7.
  • a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
D'après a.

Universis presentes litteras inspecturis, ego Johannes de Mandrosa, armiger, et Johanna, uxor mea, salutem in Domino : Notum facimus quod, ob remedium animarum nostrarum et predecessorum nostrorum, spontanea voluntate, non coacta, concedimus, laudamus, donamus ac etiam approbamus, donatione facta sollempniter inter vivos, in perpetuum, sine spe revocandi, viris religiosis abbati et conventui Vallium Sarnaii, in nemoribus nostris, que dicuntur nemora de Alneolo1, quatuordecim arpenta nemorum cum fundo terre, de quibus quatuordecim arpentis nemorum supradictis decem contigua sunt nemoribus de Vicinis, ex una parte, et ex altera, nemoribus que vulgariter vocantur nemora de Pouiers. Et dicta decem arpenta nemorum de quatuor metis signata sunt et possunt scindi a tenentibus dictorum decem arpentorum nemorum de consuetudine approbata, quocienscunque sibi placuerit et viderint expedire, prout a nobis et ab antecessoribus nostris est consuetum ; alia quatuor arpenta nemorum residua sita sunt juxta sex arpenta nemorum que fuerunt Symonis de Mandrosa, fratris nostri, domini de Huenneria, et devenerunt religiosis antedictis ex donacione Simonis, supradicti, de Mandrosa, armigeri. Insuper damus et concedimus dictis religiosis pascua sive pasturas quibuscunque peccoribus sive etiam animalibus suis, que habent vel habituri sunt de cetero apud Orphinum, sine aliquo redditu, exactione vel costuma ab eisdem religiosis nobis vel nostris heredibus in perpetuum solvendis. In omnibus nemoribus nostris que habemus ex hereditate nostra in nemoribus memoratis, que dicuntur nemora de Alneolo, et in nemoribus que dicti religiosi, ex nostra donatione, prout superius est expressum, tenent et possident, in perpetuum dictam libertatem concedimus ac etiam approbamus ; necnon et omne jus et dominium ex nunc de omnibus pascuis sive pasturis, cum predictis quatuordecim arpentis nemorum, moventibus ex nostra propria hereditate et de omnibus nemoribus que mater nostra tenet in dote sive dotalicio et in omnibus aliis arpentis nemorum sitis in loco prenominato in dictos religiosos penitus transferentes. Et quia homines de Orphino possunt in dictis nemoribus nostris, elapso quinquennio post excisionem eorum nemorum, ponere animalia sua ad pascendum in predictis nemoribus nostris, ex usu et consuetudine longa actenus approbata, tamen nos volentes dictis religiosis facere graciam specialem, damus et concedimus eisdem religiosis potestatem et licentiam generalem in perpetuum ponendi animalia sua seu peccora sua quecunque ad pascendum, in predictis nemoribus, a triennio excisionis facte noviter in eisdem. Damus etiam et concedimus dictis religiosis ne peccora seu animalia sua possint extrahi, a nobis sive a nostris, ad aliquam prisionem, extra Orphinum, pro aliquo forefacto nobis illato ab eisdem in nemoribus antedictis ; set cum forefecerint in dictis nemoribus apud Orphinum in curia presbiteri teneantur, et ne cogantur religiosi prefati a nobis seu a nostris solvere majorem emendam de suis animalibus cum forefecerint, quam solent homines de Orphino de suis solvere, videlicet unum denarium pro quolibet animali : promictentes autem quilibet nostrum, fide media, quod servabimus dictos religiosos quictos et immunes, nec non et etiam indampnes ab omnibus emendis quas possent levare forestarii nostri a predictis religiosis, ratione districtionum quas babent in nemoribus antedictis. Promittimus insuper, etc..............................

In cujus rei testimonium et munimen, presentes litteras religiosis predictis, una cum sigillo meo et sigillo predicte Johanne, uxoris mee, tradidimus sigillatas. .


1 Voir nos DCCLXXXVI et DCCXC, p. 741 et 745.