Littera de terra de Montlinon, " de grangia de Boillunel et de pluribus aliis.
- B Vidimus en parchemin — Inv., p. 121, I. 1, nº 3.
- a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
Omnibus presentes litteras inspecturis, officialis curie Parisiensis, salutem in Domino : Noveritis quod nos litteras pie recordacionis Mauricii, quondam Parisiensis episcopi, sigillo ipsius sigillatas, inspeximus in hec verba :
Ego Mauricius, Dei
gratia, Parisiensis episcopus, notum fieri
volumus omnibus, tam presentibus quam futuris, quod Andreas de
Urmeia dedit, in presencia nostra, pro salute anime sue et uxoris sue Aeleis atque predecessorum
suorum, Deo et monachis sancte Marie de
Sarnaio, grangiam de Boillunel, in perpetuam elemosinam ; concedente
Johanne de Corbolio, ad cujus feodum locus ille
pertinet ; eo tenore liberam et quietam quo eam tenebat, cum terris et pascuis
adjunctis et toto nemore ;et clausum de Chesnei ; et, post decessum
Gaufridi, arpennum quem idem
Gaufridus in eodem clauso possidebat ; et IX
arpennos prati apud Roissi ; molituram quoque liberam et quietam
habitatoribus grangie de Boillunel, in molendinis suis de
Urmeia, post eum quem molentem invenerint ; totam
insuper terram suam de Lavarvilla1, si absque liberis
decesserit ; et totam censivam omnium vinearum de territorio suo de et
pressorium cum tota pressura, exceptis duobus modiis vini, quos habebunt
annuatim leprosi de Chesnei.
Andreas quoque, nepos predicti
Andree, dedit jam dictis monachis XX
solidos annuatim, in furno suo de Corbolio ; et domum
Roberti de Urmeia, ab omni consuetudine liberam et
quietam.
Mater quoque ejusdem Andree, dicta Sanctissima, dedit, pro
remedio anime filii sui et sue, dimidium pressure pressorii sui et dimidium
decime vini apud Maigneium, concessu fratris sui
Willelmi Pastie atque viri sui
Rerrici et filii sui Rerrici.
Robertus eciam de Urmeia dedit predictis monachis
VI arpennos vinearum apud Urmeiam, et
VI solidos census in arpenno terre, quem tenebat, apud
Essoniam, de monachis sancte Marie de Campis
Corbolii, per censum XII nummorum.
Concessit etiam eis domum suam cum omnibus vasis suis vinariis, ubicumque
sint.
Has elemosinas, et omnes alias que de cetero in feodo suo fient, concesserunt
prefatis monachis quiete possidendas Andreas de Urmeia et
Willelmus de Guillervilla, nepos
ejus.
Recordationi hujus rei interfuit Guido,
abbas Sarnaii ; Petrus cellerarius ; Bernardus monachus ; Johannes, nepos sepedicti
Andree ; Guinardus de Planeio ;
Daniel, capellanus noster ;
Reinaldus, Gualfridus de Guiri,
Petrus de Campellis, Philippus de
Gravia, canonici Parisienses ; Bartholomeus, decanus de
Sarcleia ; Andreas de
Urmeia ; Gilo Senglarius ; Hugo de
Acheiis ; Simon Cadaver ; Adam de
Orengi ; Philipus de Ver ; Philipus
de Montleignun ; Robertus de Urmeia ; Draco cambitor ; Robertus de
Gloriette.
Actum in inferiori aula Parisiensi,
In cujus rei testimonium nos officialis predictus, ad petitionemabbatis et conventus Vallium Sarnaii, dictas
litteras episcopi, verbo ad verbum transcriptas, sigillo curie
Parisiensis fecimus roborari.
Actum
Chesnei,