a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de
l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste
Moutié, Paris, 1857-1858.
D'après a.
Ludovicus, rex
Francorum et dux Aquitanorum,
dedit monachis de Sarnaio, in foresta
Æquiline, usibus suis necessaria, quod vivum scilicet
fuerit ad edificia, quod vero mortuum ad comburendum ; pasnagium quoque porcorum
suorum, pasturamque jumentorum et peccorum, excepto quod porci non intrent
forestam a kalendis aprilis usque ad kalendas julii.
Donavit etiam terram quandam ad excolendum pro sustemtatione fratrum, sicut
disterminatur, incipiens a fossa Sancti Dionisii usque ad
marchesium de Muterna, et sicut distenditur a
Folioso versus Haiam de
Nialpha.
Dedit etiam in guetillis Fontis JohannisXXX arpennos terre inter [viam
Of]ferg[iarum] et rivum, qui a nostra ibidem
terram Sancti Dionisii disterminat.
Petrus quoque de Sarnaio, cum Pagano fratre suo de
Offergiis, et filiis suis
Hurtaudo, Fulgerio,
Girardo, Wuidone,
Rainaldo, Radulfo et
Simone, cum eorum matre et sororibus, quicquid in
Aquilina habebant, quod super usuarium monachorum
clamabant, in elemosinam ecclesie imperpetuum concesserunt, et hoc in presentia
Ludovici regis ; Ligerius etiam, filius Radulphi de
Germunviler, quicquid in Aquilina
habuit, unde calumpniarum materia oriri potuisset, predicte ecclesie
concessit.
Simili modo Huldreus et Garinus, frater ejus, de Rambuillet, fecerunt.
Sciendum quoque est quod ea, que Sarnaiensis abbatia ex
largitione Symonis,
Nidelfensis domini et uxoris
ejus Eve, aliquandiu quiete possiderat, videlicet
totam vallem, in qua constructa est, et Parvam Haiam,
duo eorum filii, Milo et
Amauricus, concedentibus cunctis liberis eorum,
liberrime, pro Dei amore, per manum Golleni, Carnotensis
episcopi, concesserunt, et preter ea totam terram suam de
Essarto Roberti, montes, valles, nemus, planiciem et
[Magnam Haiam,sicut] ab eorum genitore
Symone possessa sunt, eidem abbatie in eternum
possidenda, libere liberaliter contulerunt ; ea videlicet determinatione, ut
monachi annuatim, in grangia sua de Essarto Roberti,
Amaurico, ad quem ista pertinebant, VI modios,
III de frumento et tres de avena, in die festo
sancti Remigii, persolvant.
Notum etiam facimus Philippum Britonem dedisse monachis de
Vallibus, pro aniversario suo faciendo, modium
frumenti, in granchia sua de Galardone, annuatim
habendum ; quam donationem concessit uxor ejus, Matildis,
filiusque suus Galeranus et filia
Ermenjardis.
[Philippus] de Blarru dedit, coram episcopis TheobaldoParisiensi et Arnulfo
Luxoviensi, per manum Rotrodi, Ebroensis
episcopi, monachis de Sarnaio, assensu filiorum
suorum Petri, Ivonis,
Philippi, Gauterii,
Rainaldi, concessu etiam liberorum
Petri primogeniti, quater viginti jornalia
terre et locum ad granchiam constituendam, et preter hoc quatuor
carrucatas terre, de quibus sibi retinuit in redditu unum modium
avene et alterum ibernagii, sicut carruce lucrari poterunt, eo pacto, ut
duos modios predictos alii ecclesie dare non possit.
Dedit etiam eis et concessit in perpetuum usum nemorum suorum, scilicet
Chebreie et Gasum, ad edificia sua et foci necessitatem et ad
pastionem animalium suorum liberam, porcorumque pasnagium.
Nanterius similiter de Orceo, assentiente filia sua, totam
terram suam de Buxeria abbatie de
Sarnaio donavit in elemosinam ; set annuatim dabunt ei
monachi duos modios annone, unum de ivernagio et alterum
de avena, annuente Gaufrido de Orceio, filiis ejus et
filiabus, et in presencia Ludovici regis.
Andreas de Nielpha et uxor ejus dederunt
Sarnaiensi ecclesie dimidium arpenti terre, in
territorio Ayte, liberum et quietum, sicut antiquitus
illud tenuerant, concedentibus ipsius Andree fratribus et
sorore, Teodorico sacerdote, Petro dapifero, et filio ejusdem
Petri primogenito.
Wuido de Argal et Hersendis, uxor ejus, concedentibus
filiis suis Garino, Hugone,
Ernoldo, Ricardo et
Richelde eorum sorore, dederunt duos arpennos
et dimidium terre ad grangiam de Ayte, annuentibus Raynaldo et
Roberto de Argal, ad quorum pheodum respicit illa
terra.
Gauterius de Alneto et uxor ejus, concedentibus filiis
suis, dederunt tres arpennos terre ad Aytam,
permittente Aschone de Sancto Remigio, de quorum feodo
erat.
Gaufridus quoque de Trempleto dedit
unum arpennum terre, ad grangiam de Ayte, concedentibus filiis suis,
Gauterio, Evrardo,
Ernaudo, Arroudo,
Herberto, Gilleberto, annuente etiam
Evrardo et filio ejus, de quorum feodo erat terra.
Hurricus de Nielpha et Evrardus frater ejus, concedentibus uxoribus
suis, dederunt semi-arpennum terre, ad grangiam de Ayte.
Guido de Argal et Hersendis uxor ejus et
Arnulphus eorum filius, Garinusque
ipsorum nepos dederunt unum arpennum terre, libere et quiete
possidendum, juxta grangiam Ayte, concedente
Avelina et Roberto, filio ejus, de
quorum feodo erat.
Robertus de Argal dedit
VI arpennos terre ad Aytam ; quod donum Rainaudus frater ejus plevivit
manutenere et defendere ; quod si non posset, daret de sua propria terra
tantumdem valente ad Aytam, prout laudarent
tres fratres de Sarnaio et tres
probi homines de vicinis ; Alzo quoque eorum frater et
Eustachius sororius eorum promiserunt se idipsum
defendere, et se fidejussores dederunt, Robertus de Argal
et uxor ejus Leburgis, cum filio suo Roberto, dederunt
unum arpennum terre, quod situm est inter
Caneverias et Jorre, concedente Rainaldo fratre Roberti.
Similiter Rainaldus dedit duos arpennos terre,
quod predicti fratres sui et sororius illorum promiserunt manutenere et se
fidejussores dederunt..... uxor Hugonis de
Montigneio, et utriusque primogenitus filius et heres, per
manum Golleni, episcopi
Carnotensis, dederunt decimam quam isdem
Hugo exegerat a servis Dei
monachis de Vallibus ; set positus in extremis, quod
injuxte exigebat juxte dimisit.
Stephanus Palmarius de Mathiaco dedit feodum quod tenuit a
patre suo Paganus de Buxeria, terram videlicet que est in
territorio juxta Plesil
ad Pontem Carnotensem, concedentibus matre ejus et
fratre.
Nivardus de Mesniliis et uxor ejus, concedentibus filiis
suis, Simone primogenito, Amaurico,
Nivardo, Milone, dederunt
XII arpennos terre, in perpetuam et liberam possessionem ; ita
tamen quod monachi, in festivitate sancti Remigii, XII
nummos de censu singulis annis persolvent.
Philippus Securis dedit quatuor arpennos terre,
concedente Pagano de Thorota et uxore ejus
Matilde, de quorum feodo erat.
Similiter Hodo de Plesiaco dedit terram suam que erat
retro grangiam monachorum et uxta terram Adam de Croceio,
concedentibus filiis suis Hugone,
Petro,Willelmo.
Elisabeth de Busco et Wuido filius ejus, cum fratribus suis
Hugone1, Herberto, dederunt totam terram illam quam
juxta Pratellam possidebant, pro XII nummis ex
censu, in festivitate sancti Remigii, vel infra octabas ejusdem
sancti, dabuntur sine lege.
Helisabeth de Busco et filius ejus dederunt
novem arpennos terre, ita ut census eis duorum solidorum annuatim
redderetur, concedente Petro de Thorota ad cujus feodum
pertinebat.
De Creches :Gaufridus de
Vallegrainosa et Aia uxor ejus dederunt totum
feodum de Creches, quod
Vuillelmus Bisherum tenet ab eis, Hodone filio suo et
Heremburge filia concedentibus.
Isembardus, filius
Petri panetarii, dedit terram suam, que est justa
Molerias, liberam et quietam, cum decima et campiparte,
presente et hoc donum confirmante Raginaldo, ad cujus
feodum terra illa pertinebat ; ita tamen quod per annum habiturus est
duos sextarios frumenti et unum avene : sciendum est
etiam quod de illo censu elemosinam nonnisi prefate ecclesie facere poterunt ;
si quis eorum ad religionem venire voluerit in eadem ecclesia, pro eodem censu
recipietur.
Gaufridus de Limois et
Goscelinus, filius ejus, dederunt quemdam campum qui
situs est juxta granchiam de Creches, concessu uxorum suarum
Elisabeth et Sanceline, filiorumque
suorum assensu, Wuidonis, Hervei,
Fromundi, Mathei,
Godefridi et sororum eorumdem.
Preter hoc predictus Gaufridus et uxor ejus et filii
dederunt terram quam adversus monachos clamabant, que continetur intra clostra
granchie de Creches et
duorum marches que ibi continentur ; et si
affuerint pisces eorum.
Thomas Gorchardus dedit totam terram suam de
Campo Roberti, concedente fratre suo
Troseto ; que quum ad ejus fratris pertinebat
hereditatem, commutationem dedit ei prefatus Thomas in
terra sua de Mortuo Mari, concedentibus
Garino et Aaliz ejus uxore et filiis et
filiabus ad quorum feodum pertinebat.
Guido, filius Auberti de
Stampiis, concedente filia sua Adeliza
et genero, dedit vineas quas habebat apud Estrecheium
sicut eas libere possidebat, et hoc per manum Ludovici regis
Francorum.
Paganus Quinquenellus dedit totam terram suam et vineam,
ortumque suum de Fonte, concedente Emelina sorore ejus, et
Clemente cum Johanne nepotibus
ejusdem Pagani, Odelina quoque nepte
sua.
Heuderius, filius
Constantii, et filii ejus,
Stephanus et Rainardus, dederunt se
cum omnibus suis Deo et monachis de
Sarnaio, per manum sacerdotis sui
Bernardi.
Johannes Carentum dedit
plateam unam masure, concedentibus uxore ejus et filiis
Secardo, Clemente,
Garino.
Roscia de Escirco dedit se Deo et
monachis de Sarnaio et unum modium ibernagii
ad Eschercum ; quod ibi reperietur capiendum ; quod autem
deerit ad Charquois
annuatim perficietur, concedente Fulcone
ejus nepote : qui Fulco, dum iret in
Jerusalem, dedit prefatis monachis dimidium modii
ibernagii in molendino suo annuatim.
Aalina, uxor Willelmi
Regis, in fine vite sue temporalis, dedit partem suam
hereditatis et aquisite precio et hereditario jure possesse libere optinenda :
set Willelmus Rex recepit eamdem hereditatem, a monachis
tenendam, per redditum unius modii vini, et si aliquis faceret se proximum de
hereditate daret monachis X libras parisiorum et eamdem hereditatem
haberet.
Herenburgis et Sainfredus, frater ejus, concedente Brunoldo, eorum avunculo, dederunt
Deo et fratribus de Sarneiounum arpennum terre ad Aitam, annuente
Rainaldo et Roberto, de quorum feodo
erat.
Adelais, uxor Hugonis
Lupelli, de Vernum, seipsam cum filio
suo Ricardo dedit, cum omnibus que ad se pertinebant,
domo.... justa pontem sancte Marie de Vernone, et in vineis
ad domum Garini de Claromonte dimidium arpentum, et in
clauso de Folarva dimidium arpentum et dimidium
quarterium, et in platea de Claromonte quarterium et
dimidium ; quod si puer monachilem habitum suscipere renuerit...... ecclesie
remanebit, scilicet vinea de Claromonte et in clauso de
Folarva solidi LXV et dimidia domus.
Mabilia, uxor
Gilleberti, Curboliensis
vicecomitis, et Anselinus filius
ejus, dederunt XVIII denarios, quos ipsis pro censu vinee
deSofleth
debebamus...... etiam unum modium vini in torgulari de
Sofleth perpetuo
habendum.
Guido BoreVII denarios et obolum, quos ipsi de censu vinee de
Guesserrei
debebamus, concessit.
Hugo EscurelVI denarios de vinea de Baschelfonte
concessit.
Hamo TireboisVI alios de eademvinea concessit.
Reginaldus de DoleinvillaIIII denarios de vinea Rogi concessit.
Thomas de BrueriisII denarios de censu prati quod Hubertus
sacerdos nobis dedit, perpetuo concessit.
Guido, filius ipsius
Thome, dedit plateam domus que est ad
Crucem, ab omni censu liberam.
Hodo Durdos de Castris vini
modium I in vinea sua, quisquis eam teneat, donavit.
Paganus de Alneto vini modium I dedit
perpetuo.
Fulco de Lœrs, II modios vini in vita sua, et
post obitum suum duo arpenta vinee ....
Galterius de Cabrosa dedit unum sexiarium
annone in molendino Germerville.
Raginaldus Aculeus dedit I sextarium annone in
molendino de Bl[aru]
...
Guillelmus Chosi dedit
campipartem de terra [de Biviliis].
Apud Ateias, Wlguerinus Dives dedit
II modios vini in suo..... in vinea sua dum viveret, et post obitum
suum ipsam vineam.
Wlgrinus infans dedit IX denarios ... censu
domus Buchardi .... ugniaco dedit I modium vini
in vinea sua.
Gaufridus de Villa Moison dedit I modium vini
in prelo...... modium vini dedit.
HungeriusIcosteret vini, et si vinum
defecerit I minam annone ...
Frohardus de Villa....... apud
Manliam, Machania, uxor Milonis
Nielfe, dedit duos modios
vini...................................................................
sextarios frumenti et unum avene et decimam Mansionille
Sancti Dionisii1......