Carta capituli et decani de Vernone, super elemosinatione domus Ivonis Serjant site in vico Sancti Jacobi apud Vernonem. "
- A Original en parchemin. — Inv., p. 72, l. 2, nº 3.
- a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
Universis presentes litteras inspecturis, J[ohannes], decanus et capitulum ecclesie
beate Marie Vernonensis, salutem in
Domino :
Notum facimus quod Ivo Serjant et Ausendis, uxor ejus, in nostra presentia
constituti, recognoverunt se dedisse, in puram et perpetuam elemosinam, monachis
Vallium Sarnaii domum suam sitam in vico
sancti Jacobi, inter domum Joberti
pelliparii ex una parte, et inter domum que fuit Eremburgis
La Simeneliere ex altera, tali conditione quod ille eorum qui
supervixerit totam domum quamdiu vixerit possidebit, post decessum vero amborum
dicta domus ad predictos monachos libere deveniet, excepto quod ipsi monachi
tenebuntur dare Aaline, nepti prodicte
Ausendis, quadraginta solidos
parisienses si tunc vixerit.
Insuper prefatus Ivo concessit eisdem monachis, in decessu
suo, omnem partem mobilium suorum quam de jure poterit erogare.
In cujus rei memoriam et munimen, ad petitionem utriusque partis, has presentes
litteras sigilli proprii et sigilli capituli nostri munimine roboravimus.
Actum