Galterus, canonicus Pissiacensis, dat quicquid habebat apud Chappette et Maruil.
- B Copie. — Déclaration de 1511, fº 168 vº.
- a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
Willelmus, Dei
gratia, Senonensis archiepiscopus,
apostolice sedis legatus, omnibus ad quos littere iste pervenerint, in
perpetuum :
Noverit universitas vestra quod Galterus, canonicus de
Pissiaco, quicquid habebat apud
Chappette,
videlicet octo arpennos vinearum et unam charrucatam terre cum
omnibus suis edificiis, nec non et tres arpennos vinearum quos
pariter habebat apud Maruil, per manum nostram, ecclesie de
Sarneio assignavit, et libere et quiete perpetuo
obtinenda concessit et donavit.
Ne ergo jamdicta donatio aliquo tempore fraude malignantium in irritum possit
revocari ; sed, ut firma et stabilis in posterum permaneat, presentem paginam in
testimonium scribi precepimus et sigilli nostri auctoritate roborari.
Actum