" C. archidiaconi Pissiacensis, ex dono Galteri de Tivervalle, militis, de terra Vallis-Huboudi apud Esbisoria. "
- A Original en parchemin scellé1. — Inv., p. 145, l. 1, nº 8.
- a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
Omnibus presentes litteras inspecturis, officialis archidiaconi
Pissiacensis, salutem in
Domino :
Notura facimus quod Galterus de
Tyvervalle, miles, dedit et in puram et perpetuam elemosinam
concessit religiosis viris abbati et conventui Vallium
Sarnaii totam terram quam habebat et tenebat a domino Guidone de Nealpha, decano
Turonensi, ut dicebat, in uno tenenti, sitam in
territorio quod dicitur Vallis Huboudi, juxta terram
dictorum monachorum de loco quod dicitur les
Esbysoers ex duobus lateribus, ex alio
latere juxta terram monialium de Sancto Cirico, ex alio
juxta terras prions de Plesiz, ab eisdem religiosis imperpetuum in manu mortua
tenendam et pacifice possidendam ; promittens, fide in manu nostra prestita
corporali, quod contra concessionem predictam non veniet in futurum.
Hanc autem donationem seu concessionem laudaverunt domina Ysabella, uxor predicti
Galteri, Jacobus et
Johannes, liberi eorumdem, volentes et concedentes quod
dicti religiosi et successores eorumdem dictam terram in manu mortua, ut dictum
est superius, teneant et possideant in futurum, pacifice, libere et quiete, sine
ipsorum vel heredum suorum seu successorum reclamatione, renunciantes,
etc...............
In cujus rei testimonium et munimen, ad peticionem predictorum,
presentes litteras sigillo curie nostre duximus sigillandas.