De suspensione Carnotensis episcopi a collatione beneficiorum1
- A Original en parchemin. — Arch. dép. Eure-et-Loir ; fonds de N.-D. de Chartres ; caisse XI, liasse IV, nº 11 bis.
- a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
Innocentius, episcopus, servus
servorum Dei, dilectis filiis capitulo
Carnotensi, salutem et apostolicam benedictionem :
Olim dilectus filius noster
P., tituli sancti
Marcelli presbiter cardinalis, tunc apostolice sedis
legatus, venerabilem fratrem nostrum Carnotensem
episcopum a beneficiorum collatione suspendit.
Nos autem, providere volentes ne beneficia, que pertinebant ad donationem
ipsius, diutius vacare contingeret, venerabili fratri nostro
Parisiensi episcopo et dilecto filio abbati de
Sarnai dedimus in
mandatis ut, post recessum venerabilis fratris nostri
O[ctaviani]
Hostiensis episcopi, tunc apostolice sedis legati,
prebendas et beneficia, que tam in ecclesia, quam in diocesi
Carnotensi vacarent, dum tamen ad donationem episcopi
pertinerent, omni contradictione et appellatione postposita, idoneis personis
conferrent ; et quia idem episcopus, postquam in eum fuit hujusmodi suspensio
promulgata, dicebatur de facto quia de jure non poterat quedam beneficia
contulisse, eisdem episcopo Parisiensi et abbati de
Sarnai per scripta
nostra mandavimus ut collationem hujusmodi ab eodem
Carnotensi episcopo factam auctoritate apostolica,
sublato appellationis obstaculo, nuntiarent irritam et vanam, et, illis qui ea
per collationem seu concessionem dicti episcopi detinerent ab illorum detentione
prorsus amotis, ea idoneis personis conferrent.
Postmodum etiam pro dilecto filio magistro
P.
Tornodorensi, quem idem etiam
Parisiensis episcopus de honestate ac litteratura per
suas nobis litteras commendarat, ipsi meminimus nos scripsisse, ut ei prebendam,
si qua in ecclesia Carnotensi vacaret,
apostolica curaret auctoritate conferre, alioquin donationi nostre reservatam
denuntiaret proximo vacaturam, persone idonee conferendam.
Cum ergo nuper, ex obitu cujusdam canonici Carnotensis,
qui predictum sequebatur episcopum ad sedem apostolicam venientem, prebenda
quedam in ecclesia Carnotensi vacasset, nos illam
magistro concedentes eidem, ipsum de ea, presente prefato
Carnotensi episcopo, manu propria curavimus
investire.
Eundem autem episcopum, in nostra presentia constitutum, laboribus ejus pio
compatientes affectu, de solita sedis apostolice mansuetudine benigne recepimus,
et recepto ab eo publice juramento quod mandatis nostris, tam super offensa
interdicti ab initio non servati quam causa suspensionis predicte, parebit, ei
gratiam nostram restituimus et favorem, et eum post cautionem hujusmodi ab
utraque sententia qua tenebatur duximus absolvendum ; mandantes ei sub debito
juramenti ut, quoniam in collatione beneficiorum duobus modis excedere diu
publice dicebatur, quia videlicet minus digne et minus dignis beneficia
conferebat, gratis beneficia conferat, sine pretio scilicet convento, pollicito
vel recepto ; et, ut dignis conferat, dilectos filios decanum et magistrum
scolarum Aurelianensium ei ad consilium duximus
deputandos, ut de utriusque vel alterius saltem consilio, quamdiu nobis
placuerit, personas beneficiandas assumat ; quibus damus per nostras litteras in
mandatis ut ei sanum et honestum consilium studeant exhibere, nullam tamen
difficultatem penitus adhibentes cum dignis ecclesiastica beneficia voluerit
elargiri, cum, ex eo quod ipsos ejus consilio deputamus, potestatem ipsius ledi
nolimus in aliquo, sed potius adjuvari.
Predicto etiam Parisiensi episcopo per apostolica
scripta mandamus ut, si qua beneficia, que ad donationem ejusdem
Carnotensis episcopi pertinerent, cum prefato abbate de
Sarnai, ante
susceptionem litterarum nostrarum, concessit, ea faciat ab hiis quibus concessa
sunt pacifice possideri ; contradictores, si qui fuerint, vel rebelles
ecclesiastica censura compescens.
De cetero vero, cum idem sit episcopus restitutus, sepedictus episcopus
Parisiensis et abbas nulla penitus in ejus ecclesia et
diocesi Carnotensi concedant ; sed si qua forsan, ante
susceptionem litterarum nostrarum, vacaverint, que per eos nonfuerint assignata, ea donationi nostre volumus et precipimus
reservari.
Datum Anagnie,