" Matheus Harle, de duabus petiis terre apud Tilly. "
- A Original en parchemin. — Inv., p. 76, l. 5, nº 14.
- a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
Omnibus hec visuris, Petrus de Prepositura, tunc temporis custos prepositure Vernonensis, satutem in Domino : Noveritis quod Matheus Halle et Aelicia, ejus uxor, recognoverunt se, de communi assensu suo et bona voluntate sua, vendidisse et concessisse religiosis viris, abbati et conventui Vallium Sarnaii, duas pecias terre arabilis, quas ipsi tenebant ad annuum censum a religiosis antedictis ; quarum scilicet prima pecia, sita est in parrochia de Tylli, inter terram dictorum religiosorum, ex utraque parte ; secunda vero pecia sita est in territorio de Cruce du Luat, in parrochia de Heubecourt, inter terram dictorum religiosorum, ex utraque parte, pro sexaginta tribus solidis parisiensium1, etc..........
Et ne dicti religiosi vel eorum successores, occasione hujus venditionis et
concessionis, vel pro defectu garantie dictorum Mathei et
Aelicie vel eorum heredum, aliqua dampna sive deperdita
incurrerint, obligaverunt ipsi in contraplegium dictis religiosis et eorum
successoribus domum et masuram suam, sitam in vico de Cruce
Bardelli, inter domum heredum Guillelmi
Textoris, ex una parte, et domum que fuit
Johanne la Cousturiere2, ex altera, ad
omnia dampna et deperdita sua, valore ad valorem, restauranda, salvo tamen jure
dominico.
In cujus rei testimonium, sigillum prepositure
Vernonensis presentibus litteris, ad petitionem
dictorum Mathei et Aelicie,
apposuimus.
Actum