École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Vaux-de-Cernay » Tome premier (2e partie) 1251-1300 » 1251-1260 » Apr. 1257

" Littere Petri de Bretigniaco, militis, de pace inter nos et ipsum facta, de hoc quod presbiteri sancti Philiberti de Bretigniaco et sancti Petri de Monte-Letherici petebant a nobis. "

  • A Original en parchemin. — Inv., p. 5, l. A, nº 6.
  • a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
D'après a.

Omnibus presentes litteras inspecturis, Petrus de Bretigniaco, miles, salutem in Domino : Noverint universi quod cum contencio esset et diu fuisset inter me, ex una parte, ac viros religiosos abbatem et conventum Vallium Sarnaii, ex altera, super eo videlicet quod dicti religiosi cum magna instantia petebant quod ego efficerem et procurarem quod sancti Phileberti de Bretigniaco et sancti Petri de Monte-Letherici rectores remitterent dictis religiosis duos modios vini pressoragii, de quibus habendis et percipiendis in pressorio seu torculari dictorum religiosorum de Fous, dicti rectores per longum tempus sunt in pacifica possessione et diu fuerunt, antequam dictis religiosis vendidissem pressorium predictum, cum censu et pertinentiis pressorii memorati, et hoc peterent religiosi predicti illa precipue ratione, quia ego illo tempore, quo eisdem religiosis vendidi dictum pressorium cum censiva et pertinentiis ipsius, reticui in ipso venditionis premisse contractu1 dictum pressorium dictis duobus modiis vini predicti esse honeratum sicut erat ; hoc etiam alia racione peterent, videlicet quia ego in contractu venditionis premisse promiseram me eisdem religiosis dictum pressorium reddere et liberare ab omni honere et servitute qualibet exhoneratum, quittum et liberum, prout in litteris officialis curie Parisiensis super hoc confectis plenius continetur2 : tandem, mediantibus bonis viris, inter me, ex una parte, et dictos religiosos, ex altera, talis pacis compositio intercessit, quod ego promisi et promitto et obligo me, aliqua recompensatione mediante, effecturum, curaturum et procuraturum erga dictos rectores quod ipsi dictos duos modios vini, quos in dicto pressorio habent et diu est habuerunt et perceperunt, dictis religiosis quittabunt et remittent im perpetuum et omnino. Quod si istud efficere non valerem, ex nunc in futurum volo, statuo et concedo quod sepedicti religiosi in pressorio meo de Bretigniaco habeant et percipiant, in modum recompensationis, duos modios vini de pressoragio, quolibet , tempore vindemiarum, ita boni et equivalentis quale est illud vinum quod dictis rectoribus reddent et reddere consueverunt. Iterum bona fide promitto quod modis omnibus, quam citius commode fieri poterit, procurabo erga dominos feodales, in quorum feodo pressorium meum de Bretigniaco predictum situm est, quod recompensationem predictam ipsis religiosis a me sic factam laudabunt et concedent, et super hoc dictis religiosis litteras suas patentes sigillis suis munitas prestabunt, continentes quod dictos duos modios vini in pressorio meo predicto de Bretigniaco dicti religiosi possint in futurum, in manu mortua, tenere et pacifice possidere. Insuper promitto quod, infra instans , super hac compositione litteras officialis curie Parisiensis, quales super melius fieri poterunt, cum expresso et personali assensu et accessu uxoris mee coram dicto officiali fieri procurabo. Ego vero ad omnia et singula premissa me et heredes et successores meos honero et obligo, ac in futurum honeratos taliter et obligatos relinquo. In cujus rei testimonium, presentes litteras dictis religiosis prestiti sigilli mei impressione munitas. Actum .


1 Voir nº CCCCLIX, p. 420.
2 Voir nº CCCCLX. p. 421.