Carta de domo quadam et vineis Bulchardi apud Athias.
- A Original en parchemin. — Inv., p. 64, l. 7, nº 5.
- a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
Ego Mauricius, Dei
gratia, Parisiensis episcopus, notum fieri
volumus universis, tam presentibus quam futuris, quod Beroldus de
Mathiaco domum quandam et vineas Bucardi, quas
monachi de Sarneio apud Athias
possidebant, super quibus idem Beroldus calumpniam moverat,
eisdem monachis quietas clamaverit in presentia nostra, et jure perpetuo
possidendas concessit, et eas garantire sub fidei vinculo promisit.
Hoc autem concesserunt Maria, uxor
ejusdem Beroldi, et filii eorum
Fromundus et Teobaldus.
Quod ut inrefragabiliter teneretur in posterum, presenti scripto et sigilli
nostri auctoritate corroboravimus.
Huic autem concessioni coram nobis facte interfuerunt quamplures :
Galterus capellanus noster ; Hugo monachus ; Radulphus monachus ; laici : Guillelmus coquus ; Ricardus camerarius ; Thomas marescallus ; Matheus panetarius ; Bernardus de
Atiis, et quamplures alii.
Actum Victoricii,