" C. presbiteri de Spineto, de concessione domini Petri Mallart, ut pacifice possideamus unum arpentum vinee apud Bruerias in Rubeo Monte. "
- A Original en parchemin. — Inv., p. 131, l. 2, nº 9.
- a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
Omnibus presentes litteras inspecturis, Guido, presbiter ecclesie de
Spineto, salutem in
Domino :
Noveritis quod, constitutus in presencia nostra, dominus
Petrus Mallart, miles, recognovit se concessisse
monachis Vallium Sarnaii, fide corporali prestita, ut in
perpetuum teneant, pacifice et quiete, unum arpentum
vinee apud Bruerias, in Rubeo
Monte, in feodo suo quod ei obvenit ex hereditate uxoris sue,
salvo eidem Petro et heredibus ejus jure suo, videlicet
pressoragio, gardia et justicia sua, secundum consuetudines Rubei
Montis predicti.
Domina etiam Amelina, uxor dicti
Petri, omnia predicta voluit et concessit, et quod
contra non veniret fidem dedit in manu nostra corporalem.
Hiis omnibus interfuerunt : frater Petrus
Becemie1, monachus Vallium Sarnaii ; Guido Mallart, miles, frater dicti domini
Petri ; Raginaldus, draperius de Lusarches ; Arnulfus
Rufus ; Reliquus de Trianon, et multi
alii.
In cujus rei testimonium, presentes litteras, ad peticionem parcium, sigillo
nostro sigillavi.
Actum